Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • 39. De obito episcoporum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

39. De obito episcoporum.

 

Eo anno multi episcoporum obierunt; Badegysilus vero Cenomannorum episcopus, vir valde saevus in populo, auferens sive deripiens iniuste res diversorum. Ad cuius animum acervum adque inmitem coniux accesserat saevior, quae illum in committendis sceleribus nequissimis consilii stimulis perurguebat. Nec praeteribat dies aut momentum ullum, in quo non aut in spoliis civium aut in diversis altercationibus crassaretur. Cotidiae autem cum iudicibus causas discutere, militias saeculares exercere, saevire in alios, alios caedibus agere non cessabat, manibus etiam propriis verberare, proterire multus ac dicere: 'Non ideo, quia clericus factus sum, et ultur iniuriarum mearum non ero?' Sed quid dicam de ceteris, cum nec ipsis quoque germanis parceret, sed ipsos magis expoliarit? Cum quo numquam iustitiam de rebus paternis maternisve adsequi potuerunt. Quinto autem anno episcopatus sui expleto, cum iam sextum ingrediens aepulum civibus cum inmensa laetitia praeparasset, a febre correptus, annum quem coeperat protinus, morte inminente, finivit. In cuius loco Berthramnus Parisiacus archidiaconus subrogatus est. Qui multis altercationibus cum relicta illius defuncti habuisse probatur, eo quod res, quae tempore Badegyseli episcopi aeclesiae datae fuerant, tamquam proprias retenebat, dicens: 'Militia haec fuit viri mei'. Et licet invita, tamen cuncta restituit. Erat enim ineffabili malitia. Nam saepius viris omnia pudenda cum ipsis ventris pellibus incidit, feminis secriciora corporis loca lamminis candentibus perussit et multa alia inique gessit, quae tacere melius potavi. Obiit et Sabaudus Arelatensis episcopus; in cuius loco Licerius regis Guntchramni refrendarius est adscitus. Gravis tunc Provinciam ipsam lues debellata est. Obiit et Euantius Viennensis episcopus; in cuius sede Virus presbiter de senatoribus, rege elegente, substituetur. Multique eo anno sacerdotum ex hoc mundo migrati sunt, quod praeterire volui, eo quod unusquisque in urbe sua sui reliquerit monimenta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License