Per quam cum Beppolenus dux valde fatigaretur nec
iuxta personam suam ei honor debetus inpenderetur, cernens se dispici, ad
Gunthchramno regem abiit. A quo accepta potestate ducatus super civitates
illas, quae ad Chlotharium, Chilperici regis filium, pertinebant, cum magna
potentia pergit, sed a Rhedonicis non est receptus. Andecavus vero veniens,
multa mala ibidem gessit, ita ut annonas, faenum, vinum vel quicquid repperire
potuisset in domibus civium, ad quas accesserat, nec expectatis clavibus,
disruptis osteis, devastaret; multusque de habitatoribus loci caedibus adfecit
protrivitque. Domigysilo quoque metum intulit, sed pacificatus est cum eo.
Accedens autem ad urbem, dum epularetur cum diversis in tristico, subito
effractum pulpitum domus, vix semivivus evasit, multis debilitatis, in eisdem
tamen malis perdurans, quae prius gesserat. Multa
tunc et Fredegundis in regno filii sui de rebus eius evertit. Ipse quoque ad
Rhedonicus rediens et eos regi Guntchramno subdere cupiens, filium suum in hoc
loco reliquit. Qui non multum intercedente tempus, inruentibus Rhedonicis,
interemptus est cum multis honoratis viris. Hoc anno multa signa aparuerunt;
nam mense septimo arbores visi sunt floruisse, sed et multae, quae prius poma
habuerant, nova dederunt, quae usque natalis dominici tempore in ipsis
arboribus habitae sunt. Fulgor per caelum in modum serpentes cucurrisse visus
est.
|