Quod Nicetius rector Provinciae ordinatur, et de his
quae Antestius gessit.
Anno quoque duodecimo Childeberthi regis Nicetius Arvernus rector Massiliensis
provinciae vel reliquarum urbium, quae in illis partibus ad regnum regis ipsius
pertinebant, est ordinatus. Antestius vero in Andecavos a rege Gunthchramno
dirigitur, multis ibidem damnis adfligens eos, qui in morte Domnolae, uxoris
Nectarii, mixti fuerunt. Resque Boboleni, eo quod fuerit huius caput sceleris,
in fisco redactis, Namnetas accessit ac lacessire Nonnichium episcopum coepit,
dicens: 'Quia filius tuus in hoc facinus est admixtus, ut dignas pro cummissas
suis poenas luat, meritum exigit'. Sed puer conscientia accusante territus, ad
Chlotharium, filium Chilperici, aufugit. Antestius vero, acceptis
fideiussoribus ab episcopo, ut in praesentia regis adesset, Santonas venit.
Sonus autem his diebus exierat, quod Fredegundis occultus in Hispaniis nuntius
dirigerit, eosdemque a Palladio urbis Santonicae episcopo clam susceptus et
inantea transmissus fuisse. Erant autem
eo tempore dies quadragensimae sanctae, et episcopus in insola maris orationis
causa secesserat. Secundum consuetudinem autem, dum ad dominicae caenae festa
ad aeclesiam suam, populo expectante, rediret, ab Antestio in via vallatur.
Qui, nec discussa rei veritatem, dicebat: 'Non ingredieris urbem, sed exilio
condemnaberis, quia suscepisti nuntius inimicae domini nostri regi'. At ille:
'Nescio', ait, 'quid loquaris. Tamen quia dies sancti inminent, accedamus ad
urbem, decursisque solemnitatum sanctarum festis, postea quaecumque volueris
obpone, rationem a me accipies, quia quod reputas nihil est'. At ille:
'Nequaquam', inquid, 'sed non adtingis limina aeclesiae tuae, quia infidelis
apparuisti domino nostro rege'. Quid plura? Tenetur in via episcopus, domus
aeclesiae discribitur, resque deripiuntur. Cives cum homine obtenere non
queunt, ut saltim vel celebrata solemnitate paschali discutiatur. Hisque
supplicantibus et illo rennuente, tandem patefacit vulnus, qui latebat in
pectore. 'Si', inquid, 'domum, quam infra territurii Biturigi termino habere
dinuscitur, meae ditione, facta vinditione, subdedirit, quae flagitatis facio;
alioquin non effugiet manus meas, nisi trudatur exilio'. Metuit negare
episcopus; scripsit subscripsitque ac tradedit agrum, et sic, datis
fideiussoribus de praesentia sua ante regem, in civitate ingredi permissus est.
Transactis
igitur diebus sanctis, ad regem pergit. Adfuit et Antestius, sed nihil de his
quae opponebat episcopo potuit adprobare. Episcopus
autem ad urbem redire iubetur et usque ad synodum futurum dilatatur, si forte
aliqua de his quae opponebantur evidentius possit agnosci. Adfuit et Nonnichius
episcopus, qui, datis multis muneribus, abscessit.
|