Igitur post mortem Leuvigilde Hispanorum regis
Richaredus, filius eius, foedus iniit cum Goesintha, relicta patris sui, eamque
ut matrem suscepit. Haec enim erat mater Brunechildis reginae, matris Childeberthi iunioris.
Richaredus vero de alia uxore erat filius Leuvigildi. Denique, cum noverca
habitu consilio, legatus ad Gunthramno rege adque ad Childebertum dirigit,
dicens: Tacem habete nobiscum, et ineamus foedus, ut adiutus praesidio vestro,
cum necessitas poposcerit, simile nos condicione, intercedente cantate,
muniamus'. Venientes vero legati, qui ad Guntchramnum regem directi erant, apud
Matascensem oppidum iussi sunt residere, ibique, transmissis viris, rex causas
cognovit, sed recipere noluit verba eorum. Unde talis postmodum inter eos
inimicitia pullulavit, ut ad civitates Septemaniae nullum de regno eius
transire permitterent. Hi vero qui ad Childeberthum regem venerunt cum cantate
recepti sunt, datisque muneribus, accepta pace, cum muneribus sunt regressi.
|