Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • 3. De eo, qui cum cultro ad Gunthchramno rege venit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3. De eo, qui cum cultro ad Gunthchramno rege venit.

 

Interia advenit festivitas sancti Marcelli, quae apud urbem Cavillonensim mense septimo caelebratur, et Gunthchramnus rex adfuit. Verum ubi, peracta solemnia, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus. Qui dum properat contra regem, culter ei de manu dilabitur; adpraehensumque repente, alium cultrum evaginatum in manu eius repperierunt. Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus et tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens: 'Sic enim tractavit, qui me misit, quia: ìCognovit rex multorum in se odia adgregata, et suspectus, ne percutiatur, omnino se a suis vallari praecipit; nec repperitur aditus, qualiter ad eum cum gladiis possimus accedere, nisi in aeclesia, in qua securus et nihil metuens stare denuscitur, verberitur"'. Sed et his de quibus locutus fuit adpraehensis, multis interemptis, hunc verberatum plagis demisit vivum, quia nefas potavit, si his qui ab eclesia eductus fuerat truncaretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License