Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
5. De prodigiis.
Prodigia quoque
multa dehinc apparuerunt. Nam vasa per domus diversorum signis, nescio quibus,
caraxata sunt, quae res nullo umquam modo aut eradi potuit aut deleri. Inceptum
est autem hoc prodigium ab urbis Carnotinae territurio; et veniens per
Aurilianensem, usque Burdegalensem terminum peraccessit, non praetermittens
ullam urbem, quae fuit in medio. In vineis vero mense octavo, transacta
vindimia, palmites novos cum uvis deformatis aspeximus. In aliis arboribus
frondes novi et nova visa sunt poma. Radii a parte aquilonis apparuerunt.
Adserebant nonnulli, vidisse se serpentes ex nube delapsos. Alii adfirmabant,
villam cum casis et hominibus subitania internicione evanuisse. Et multa alia
signa apparuerunt, quae aut regis obitum adnunciare solent aut regiones
excidium. Vindimia eo anno tenuis, aquae validae, pluviae inmensae, flumina
quoque granditer adaucta fuerunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |