Ennodius cum
ducatum urbium Thoronicae atque Pectavae ministraret, adhuc et Vice Iuliensis
atque Benarnae urbium principatum accipit. Sed euntibus comitibus
Thoronicae atque Pectavae urbis ad regem Childeberthum, obtenuerunt, eum a se
removere. Ille vero, ubi se remotum de his sensit, ad civitates superius
memoratas properat; sed dum in illis commoraretur, mandatum accepit, ut se ab
eisdem removerit; et sic accepto otio, ad domum suam reversus, privati operis
curam gerit. Wascones vero de montibus prorumpentes, in plana descendunt, vineas
agrosque depopulantes, domus tradentes incendio, nonnullus abducentes captivos
cum pecoribus. Contra quos saepius Austrovaldus dux processit, sed parvam
ultionem exegit ab eis. Gothi vero propter superiores anni devastationem, quam
in Septimaniam regis Gunthramni exercitus fecit, in Arelatense provinciam
proruperunt, egeruntque praedas atque captivos abduxerunt usque decimo ab urbe
miliario. Unum etiam castro Ugernum nomen
cum rebus atque habitatoribus desolantes, nullo resistenti, regressi sunt.
|