Post haec Rauchingus cuniunctus cum prioribus regni
Chlothari, fili Chilperici, confingens se quasi tractaturus de pace, ut inter
terminum utriusque regni nulla intentio aut dereptio gereretur, consilium
habuerunt, ut scilicet, interfecto Childebertho rege, Rauchingus cum
Theodobertho, seniore eius filio , Campaniae regnum teneret, Ursio vero ac
Berthefredus , iuniorem filium nuper genitum, qui Theodoricus cognominatur, in
se susceptum, excluso Gunthchramno rege, reliquum regni teneret, multa etiam
contra Brunechilde reginam frementes, ut eam in contumiliam redigerent, sicut
prius fecerant in viduetate sua. Rauchingus ergo, summa elatus potentiam et, ut
ita dicam, ad ipsius regalis sceptri se iactans gloriam, iter praeparat ad
Childeberthum regem accidendi, ut consilium quod inierat possit explere. Sed
pietas Domini haec verba in aures Gunthchramni regis prius inposuit, qui,
missis nuntiis clam ad Childeberthum regem, omnes ei molitiones has in notitiam
posuit, dicens: 'Accelera velociter, ut videamur a nobis; sunt enim causae,
quae agi debeant'. At ille diligenter
inquirens, quae ei nuntiata fuerant, veraque esse cognuscens, arcessiri
Rauchingum iussit. Qui cum adfuisset, priusquam eum rex suo iussisset adstare
conspectui, datis litteris et pueris distinatis cum evectione publica, qui res
eius per loca singula deberent capere, iussit eum in cubiculo intromitti; locutusque
cum eo alia ex aliis, egredi iterum de cubiculo iubet. Cumque egredieretur, a
duobus ostiariis pedibus adpraehensus, ruit in gradibus ostei, ita ut pars
corpori eius esset intrinsecus, pars vero extrinsecus extenderetur. Tunc hi,
qui iussi ad haec explenda parati erant, cum gladiis super eum ruunt atque ita
minutatim caput eius conliserunt, ut simile totum cerebro potaretur; statimque
mortuus est. Tunc denudatus et per fenestram eiectus, sepulturae mandatus est.
Erat autem levis in moribus, ultra humanum genus cupiditate ac facultatibus
inhians alienis et ex ipsis divitiis valde superbus, in tantum ut iam in ipso
interitus sui tempore Chlothari regis se filium fateretur. Multum tamen cum eo
auri repertum est. Quo interfectu, protinus unus puerorum eius cursu veloci
evolans, nuntiavit coniuge eius quae acta erant. Haec vero per plateam
Sessionicae civitatis, compta grandibus ornamentis ac gemmarum praetiositatibus
vel auri fulgore obtecta, ascensu aequo, praecidentibus pueris aliisque
sequentibus, ferebatur atque ad basilicam sancti Crispini Crispinianique
properabat, quasi expectatura missas. Erat enim eo diae passio marthyrum
beatorum. Sed videns nuntium, per aliam plateam gressum retorquens, proiectis
in terra ornamentis, in basilicam sancti Medardi antestitis confugit, ibique se
tutare confessores praesidio potans. Pueri vero, qui missi a rege fuerant ad
requirendas res eius, tanta in thensauris illius repperierunt, quanta nec in
ipso aerarii publice registu poterant invenire; quae totum reges conspectibus
praesentarunt. Nam eo diae, quo hic interfectus est, erant cum rege multi
Thoronorum atque Pectavorum, de quibus tale fuit consilium, ut, si malum hoc
perficere potuissent, hos subditus supplicio, dicerent, quia: 'Ex vobis fuit
qui regem nostrum interemit', eosque diversis suppliciis trucidatus, ultoris se
mortis regiae esse iactarent. Sed Deus omnipotens consilia eorum, quia iniqua
erant, dissipavit implevitque illud, quod scriptum est, quia: Foveam, quam
fratri parabis, incedis in ea. In loco tamen Rauchingi Magnovaldus diregitur
dux. Iam enim Ursio atque Berthefredus, certi, quod Rauchingus quae conlocuti
fuerant possit explere, collectu exercitu, veniebant. Sed audientes, quod
scilicit tali fuissit affectus interitu, adaucta adhuc secum multitudinem
hominum, quae ad eos pertenere videbatur, infra castrum Vabrensim, quae villae
Ursionis propinquus erat, cum rebus omnibus se muniunt conscii consilii sui,
tractantes, ut, si rex Childeberthus aliquid contra eos agere voluissit,
virtute se ab eius exercitu defensarent. Caput enim horum et causa malorum
Ursio erat. Sed Brunichildis regina mandatum misit Berthefredo, dicens:
'Disiungere ab homine inimico, et habebis vitam. Alioquin cum eodem interibis'.
Filia enim eius ex lavacro regina susciperat et ob hoc misericordiam de eo
habere voluit. Qui ait: 'Nisi morte devellar ab eo, numquam a me relinquitur'.
|