Dum haec autem agerentur, iterum misit Gunthchramnus
rex ad nepotem suum Childeberthum, dicens: 'Morae omnes abscedant, et veni, ut
te videam. Est enim certae necessitatis
causa tam pro vitae vestrae commoda quam pro utilitatibus publicis, ut videamur
a nobis'. Haec ille audiens, adsumpta matrem cum sorore et coniuge, ad occursum
patrui distinat. Adfuit autem et Magnericus episcopus Trevericae urbis. Venit
etiam Gunthchramnus Boso, quem Agericus Veredunensis episcopus sua in fide
susciperat. Sed pontifex ille, qui pro eo fidem fecerat, non adfuit, quia
convenerat, ut absque ullius defensione regi praesentaretur, scilicet ut, si
ipse decerneret eum morte debere, non excusaretur a sacerdote; sin autem ille
vitam concideret, liber abiret. Sed, coniunctis regibus, pro diversis facilitatibus
culpabilis iudicatur; iussum est, ut interficeretur. Quod cum ille conperisset,
ad mansionem Magnerici episcopi convolavit et, clausis osteis, segregatis ab eo
clericis vel famulis, ait: 'Scio te, beatissime sacerdos, magnum cum regibus
honorem habere. Et nunc ad te confugio,
ut evadam. Ecce percussores ad osteum, unde manifeste scias, quod, si a te non
eruor, interfectu te, egrediar foris et moriar. Manifestissime enim noveris,
quia aut mors una nos occupat aut par vita defensat. O sanctus sacerdos, scio
enim, te patrem communem cum rege esse filio eius, et novi, quoniam quaecumque
petieris ab eo obtenebis, nec negare omnino poterit sanctitate tuae quaecumque
poposceris. Ideoque aut inpertire veniam, aut moriamur simul'. Haec autem
evaginato aiebat gladio. Turbatus auditu episcopus ait: 'Et quid faciam, si hic
a te tenior? Demitte me, ut eam et depraecer misericordiam regis, et fortassis
miserebitur tui'. Et ille: 'Nequaquam, sed transmitte abbates et creditus tuos,
ut haec quae loquor exponant'. Verumtamen non haec rege, ut erant, nuntiata
sunt; sed dixerunt, quod hic ab episcopo defensaretur. Unde factum est, ut
commotus rex diceret: 'Si episcopus exinde egredire noluerit, pariter cum illo
auctore perfidiae pereat'. Haec audiens episcopus, direxit nuntius ad regem.
Qui cum ista narrassent, ait rex Gunthchramnus: 'Inicite ignem in domo, et si
exire nequiverit episcopus, pariter concrementur' . Haec audientes clerici
effractum vi osteum, sacerdotem eieciunt foris. Tunc miserrimus, cum videret se
flammis validis ab utraque parte vallare, accinctus gladio accidit ad osteum.
Verum ubi primum limen domus egrediens gressum foris fixit, statim unus e
populo, eiecta lancia, frontem eius inlisit. At ille hoc ictu turbatus, quasi
amens, gladio eiecere temptans, ab adstantibus ita lanciarum multitudine
sauciatur, ut, defixis in lateribus eius spiculis et sustentantibus astilibus,
ad terram ruere non possit. Interfecti
sunt et pauci qui cum eo erant expositique in campo simul. Pro quibus vix
obtentum fuit cum principibus, ut terrae reconderentur. Fuit autem hic in actu
levis, avariciae inhians, rerum alienarum ultra modum cupidus, omnibus iurans
et nulli promissa adimplens. Uxor autem eius cum filiis exilio data est, resque
illius fisco conlate sunt. Multitudo
autem auri argentique ac diversarum specierum in eius regestis reperta est. Sed
et quae sub terra absconderat, stimulante conscientia iniquitatis suae, non
latuerunt. Ariolus ac sortis saepius utebatur, ex quibus futura cognoscere
cupiens, remansit inlusus.
|