Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
11. Quod se reges viderunt.
Rex vero Gunthchramnus cum nepote suo ac reginis pacem
firmavit, datis sibi invicem muneribus ac stabilitatis causis publicis, epulati
sunt pariter. Laudabat enim Dominum Gunthchramnus rex, dicens: 'Refero tibi
maximas gratias, omnipotens Deus, qui mihi praestetisti, ut videre merear
filios de filio meo Childebertho. Unde
non me puto usquequaque a tua maiestate relictum, qui mihi haec praestetisti,
ut videam filios filii mei'. Tunc Dinamium et Lupum ducem redditus rex
Childeberthus recepit, Cadurcum Brunechilde reginae refudit. Et sic cum pace et
gaudio iterum atque iterum Deo gratias agentes, conscriptis pactionibus, se
remunerantes et osculantes, regressus est unusquisque ad civitatem suam. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |