Childebertus vero
rex, collecto exercitu, ad locum dirigi iubet, in quo Ursio ac Bertefredus
inclusi morabantur. Erat enim villa in pago Vabrense, cui inminebat mons
arduus. In huius cacumine basilicam in honore sancti ac beatissimi Martini
construxit. Ferebant enim ibi castrum antiquitus fuisse; sed nunc non cura, sed
natura tantum monitus erat. In hac ergo basilica cum rebus atque uxoribus vel
familia se antedicti concluserant. Cummoto ergo exercito, sicut diximus,
Childebertus rex illuc dirigit iubet. Verumtamen commoti homines, antequam ad
eos accederent, ubicumque aut villas aut res eorum repperire potuerunt, omnia
incendio ac praedae tradiderunt. Accedentes autem ad hunc locum, ad montem
prorepiunt et basilicam cum armis vallant. Habebant autem quasi ducem tunc
Godeghisilum, Lupi ducis generum. Cumque eos extrahere de basilica non
valerent, ignem adplicare nituntur. Quod cernens Ursio, accinctus gladio, foris
egressus est tantaque caede hos qui adsedebant mactavit, ut, quanti in eius
contemplatione advenissent, nullus vivens remanere possit. Ibi et Trudulfus
palatii regis comis cecidit, et multi de hoc exercitu prostrati sunt. Cumque
iam annillus de caede Ursio cerneretur, percussus a quodam in femore,
debilitatus ad terram ruit et sic, inruentibus aliis, vitam finivit. Quod
cernens Godeghiselus, clamare coepit ac dicere: 'Fiat nunc pax! Ecce maximus
inimicus domnorum nostrorum ruit; hic vero Bertefredus vitam habeat'. Haec eo dicente, cum omnis populus ad dereptionem
rerum, quae in basilica adunatae fuerant, inhiaret, Bertefredus, ascenso
equite, ad Veredunensem urbem dirigit, ibique in oraturio, qui in domo
aeclesiastica erat, se tutari putans, praesertim cum et ipse pontifex Agericus
in hac domo resederet. Sed cum Childebertho rege nuntiatum fuisset, effugisse
scilicet Berthefredum, perculsus cordis dolore, ait: 'Si hic mortem evaserit,
non evadit Godeghiselus manus meas'. Nesciebat
tamen rex, eum in domo aeclesiae ingressum fuisse, sed quasi in regione alia
confugisse. Tunc timens Godeghisilus, commoto iterum exercitum, domum aeclesiae
cum armatis vallat. Sed cum eum pontifex reddere nequiret, sed defensare
conaretur, ascendentes supra tectum, eum ab ipsis tegulis ac materiis, quibus
oraturium opertum erat, inlidentes interficerunt, ibique cum tribus famulis
mortuus est, multum ex hoc episcopus dolens, quod eum non solum defensare non
potuit, verum etiam locum, in quo orare consueverat et in quo sanctorum pignora
adgregata fuerant, sanguine humano pollui vidit. Misit autem Childeberthus rex
cum muneribus, ut a merore revocaretur; sed noluit consolare. Multi autem his
diebus pertimiscentes regem, in aliis regionibus abscesserunt. Nonnulli etiam a primatu ducatus remoti sunt, in
quorum ordine alii successerunt.
|