De Baddone, qui in legationem abiens, retentus et post
diu dimissus est; et de morbo desenterico.
Guntchramnus vero Baddonem, quem pro crimine maiestates superius vinctum
diximus, in praesentia sua venire iussit, et transmissum usque Parisius, ait:
'Si eum cum idoneis hominibus Fredegundis ab hac actione, qua inpetitur,
inmunem fecerit, abscedat liber et quo voluerit eat'. Sed veniens Parisius, nullus
de parte memoratae mulieris adfuit, qui eum idoneum reddere possit. Tunc
vinctus et catenis oneratus, sub ardua custodia ad urbem Cavillonensim reductus
est. Sed postea, intercurrentibus nuntiis et praesertim Leudovaldo Baiocassino
pontifice, demissus ad propria rediit. Graviter tunc morbus desentericus apud
Metensim saeviebat urbem. His diebus nos, dum ad occursum regis properaremus,
Wiliulfum civem Pectavum plenum febre, hoc morbo laborantem, in via offendimus,
id est ad Remensim urbem. De qua profectus valde exinanitus, cum ad urbem
Parisiacam cum filio uxoris suae venisset, apud villam Rigoialinsim, facto
testamento, defunctus est. Puer vero, qui
et ipse ab hoc langore tenebatur, obiit; et sic pariter in urbis Pectavae
delati termino, tumolati sunt. Uxor quoque ipsius Wiliulfi tertio copulatur
viro, filio scilicet Beppolini ducis; qui et ipse duas iam, ut celebre fertur,
uxores vivas reliquerat. Erat enim levis adque luxoriosas et, dum nimio ardore
fornicationis artaretur ac, relicta coniuge, cum famulabus accubarit, exorrens
legitimum conubium, aliud expetebat. Sic et secundae fecit et huic, cui tertius
copolatus est, ignorans, quod corruptio incorruptionem non possedebit.
|