Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
14. De pace Egidi episcopi et Lupi ducis.
Post haec cum
Egidius Remensis urbis episcopus de illo crimine maiestates, quo superius
memorati perempti sunt, suspectus haberetur, cum magnis muneribus ad
Childeberthum accedens, veniam deprecatur, prius tamen sacramenta suscipiens in
basilicam sancti Remedii, ne aliquid mali in itinere pateretur. Susceptusque a
rege, cum pace discessit. Pacem etiam cum Lupo duce obtenuit, quem instinctu
eius de Campaniae ducatu supra memoravimus fuisse depulsum. Unde rex
Guntchramnus valde in amaritudine excitatus est, eo quod ei promiserit Lupus,
numquam se cum eodem pacem facturum, quia fuisset regis cognitus inimicus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |