Bellum vero illud, quod inter cives Toronicus superius
diximus terminatum, in rediviva rursum insania surgit. Nam Sicharius, cum post interfectionem
parentum Chramisindi magnam cum eo amicitiam patravisset et in tantum se
caritate mutua diligerent, ut plerumque simul cibum caperent ac in uno pariter
stratu recumberent, quadam die cenam sub nocturno tempore praeparat
Chramisindus, invitans Sicharium ad epulum suum. Quo veniente, resident pariter
ad convivium. Cumque Sicharius crapulatus a vino multa iactaret in Chramisindo,
ad extremum dixisse fertur: 'Magnas mihi debes referre grates, o dulcissime
frater, eo quod interfecerim parentes tuos, de quibus accepta compositione,
aurum argentumque superabundat in domum tuam, et nudus nunc essis et egens,
nisi haec te causa paululum roborassit'. Haec
ille audiens, amaro suscepit animo dicta Sichario dixitque in corde suo: 'Nisi
ulciscar interitum parentum meorum, amittere nomen viri debeo et mulier infirma
vocare'. Et statim extinctis luminaribus, caput Sichari seca dividit. Qui
parvolam in ipso vitae termino vocem emittens, cecidit et mortuus est. Pueri
vero, qui cum eo venerant, dilabuntur. Chramisindus exanimum corpus nudatum
vestimentis adpendit in saepis stipite, ascensisque aequitibus eius, ad regem
petiit; ingressusque aeclesia, ad pedes prosternitur regis, dicens: 'Vitam
peto, o gloriose rex, eo quod occiderim homine, qui, parentes meus clam interfectis,
res omnes diripuerunt'. Cumque, expositis per ordinem causis, regina
Brunechildis graviter accepisset, eo quod in eius verbo Sicharius positus
taliter fuerat interfectus, frendere in eum coepit. At ille, cum vidisset eam
adversam sibi, Vosagensim territurii Biturigi pagum expetiit, in quo et eius
parentes degebant, eo quod in regno Guntchramni regis haberetur. Tranquilla quoque, coniux Sichari, relictis filiis et
rebus viri sui in Toronico sive in Pectavo, ad parentes suos Mauriopes vicum
expetiit; ibique et matrimonio copulata est. Obiit autem Sicharius quasi
annorum XX. Fuit autem in vita sua levis, ebriosus, homicida, qui nonnullis per
ebrietatem iniuriam intulit. Chramisindus vero iterum ad regem abiit,
iudicatumque est ei, ut convinceret super se eum interfecisse. Quod ita fecit.
Sed quoniam, ut diximus, regina Brunechildis in verbo suo posuerat Sicharium,
ideoque res huius confiscari praecepit; sed in posterum a Flaviano domestico
redditae sunt. Sed et ad Aginum properans, epistolam eius elicuit, ut a nullo
contingeretur. Ipsi enim res eius a regina concessae fuerant.
|