Ipse autem rex, ut saepe diximus, in elymosinis
magnus, in vigiliis atque ieiuniis prumptus erat. Nam tunc ferebatur, Masiliam a luae inguinaria valde
vastare et hunc morbum usque ad Lugdunensim vicum Octavum nomine fuisse
caeleriter propalatum. Sed rex acsi bonus sacerdus providens remedia, qua
cicatrices peccatoris vulgi mederentur, iussit omnem populum ad eclesiam
convenire et rogationes summa cum devotione celebrare et nihil aliud in usu
vescendi nisi panem ordeacium cum aqua munda adsumi, vigiliisque adesse
instanter omnes iobet. Quod eo tempore ita gestum est. Per triduum enim ipsius
elimosinis largius solito praecurrentibus, ita de cuncto populo formidabat, ut
iam tunc non rex tantum, sed etiam sacerdus Domini putaretur, totam spem suam
in Domini miseratione transfundens et in ipso iactans cogitationes, quae ei
superveniebant, a quo eas effectui tradi tota fidei integritate putabat. Nam
caelebre tunc a fidelibus ferebatur, quod mulier quaedam, cuius filius quartano
tibo gravabatur et in strato anxius decubabat, accessit inter turbas populi
usque ad tergum regis, abruptisque clam regalis indumenti fimbriis, in aqua
posuit filioque bibendum dedit; statimque, restincta febre, sanatus est. Quod
non habetur a me dubium, cum ego ipse saepius larvas inergia famulante nomen
eius invocantes audieram ac criminum propriorum gesta, virtute ipsius
discernente, fatere.
|