Obiit autem et Deotherius Vinciensis episcopus; in
cuius locum Fronimius subrogatus est. Hic autem Fronimius Biturigae urbis
incola fuit; sed causa nescio qua in Septimaniam abiit ac post mortem
Athanaeldi regis a Leuvane, successore eius, magnifice est receptus adque in
urbe Agathensi episcopus ordinatus est. Sed post mortem Leuvanis cum Leuvieldus
in illa hereticae pravitatis perfidia crassaretur et Ingundis, filia Sigiberti
regis, cui supra meminimus, in Hispaniam ad matrimonium duceretur, audivit
Leuvieldus, quasi hic episcopus ei consilium dedisset, ut numquam se veneno
hereticae credulitatis debent admiscere, et ob hoc semper ei molestus
iniuriarum laqueos intendebat, quousque eum ab episcopato deiecerit. Cumque non
inveniret, quibus eum muscipulis possit innectere, ad extremum emisit, qui eum
gladio deberet adpetere. Quod ille per internuntius cognuscens, relicta urbe
Agathensi in Galliis advenit, ibique a multis episcopis receptus ac muneratus,
ad Childebertum regem pertransiit. Sicque
patefactum loco, apud supradictam urbem potestatem pontificalem nono
deiectiones suae anno, rege largiente, suscepit. Brittani eo anno graviter
terraturium Namneticum Redonicumque praedae subiecerunt, vindimiantes vineas,
culturas devastantes ac populum villarum abducentes captivum, nihilque de
promissis superioribus costodientes, et non solum non costodientes promissa,
verum etiam detrahentes regibus nostris.
|