Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
26. De obitu Ingobergae reginae.
Anno quoque quarto
decimo Childeberthi regis Ingoberga regina, Chariberthi quondam relicta,
migravit a saeculo, mulier valde cauta ac vitae relegiosae praedita, vigiliis
et orationibus atque elymosinis non ignava. Quae, credo, per providentiam Dei
commonita ad me usque nuntios dirigens, ut in his, quae de voluntate sua, id
est pro animae remedium, cogitabat, adiutur exsisterem, - sic tamen, ut ad
ipsam accedens, quae, consilio habito, fieri decernebat, scriptura conecterit,
- accessi, fateor, vidi hominem timentem Deum. Qui cum me benigne excepisset,
notarium vocat, et habito, ut dixi, mecum consilio, quaedam aeclesiae Toronicae
vel basilicae sancti Martini, quaedam Caenomannicae aeclesiae deligavit. Ac
post paucus mensis subitania aegritudine fatigata, migravit a saeculo, multus
per chartolas liberus derelinquens, septuagisimo, ut arbitror vitae anno,
relinquens filiam unicam, quam in Canthia regis cuiusdam filius matrimonio
copulavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |