Childeberthus vero rex discriptores in Pectavo,
invitante Maroveo episcopo, iussit abire, id est Florentianum maiorem domus
reginae et Romulfum palatii sui comitem, ut scilicet populus censum, quem
tempore patris reddiderat, facta ratione, innovata re, reddere deberet. Multi
enim ex his defuncti fuerant, et ob hoc viduis orfanisque ac debilibus tributi
pondus insiderat. Quod hi discutientes per ordinem, relaxantes pauperes ac
infirmus, illos quos iustitiae conditio tributarius dabat censo publico
subdiderunt. Et sic Toronus sunt delati. Sed cum populis tributariam functionem
infligere vellent, dicentes, quia librum prae manibus haberent, qualiter sub
anteriorum regum tempore dissolvissent, respondimus nos, dicentes: 'Discriptam
urbem Toronicam Chlothari regis tempore, manifestum esse, librique illi ad
regis praesentiam abierunt; sed, conpuncto per timorem sancti Martini
antestitis rege, incensi sunt. Post mortem vero Chlothari regis Charibertho
rege populus hic sacramentum dedit; similiter etiam et ille cum iuramento
promisit, ut leges consuetudinesque novas populo non infligeret, sed in illo,
quo quondam sub patris dominationem statu vixerant, in ipso hic eos deinceps
retenere; neque ullam novam ordinationem se inflicturum super eos, quod
pertinent ad spolium, spopondit. Gaiso vero comes eiusdem temporis, accepto
capitulario, quem anteriores scriptores fecisse commemoravimus, tributa coepit
exegere. Sed ab Eofronio episcopo prohibitus, cum exacta parvitate ad regis
direxit praesentiam, ostendens capitularium, in quo tributa continebantur. Sed
rex ingemiscens ac metuens virtutem sancti Martini, ipsum incendio tradedit;
aureus exactus basilicae sancti Martini remisit, obtestans, ut nullus de populo
Toronico ullum tributum publico redderit. Post cuius obitum Sigyberthus rex
hanc urbem tenuit nec ullius tributi pondus invexit. Sic et nunc XIIII. anno
Childeberthus post patris obitum regnans, nihil exegit, nec ullo tributi onere
haec urbs adgravatas congemuit. Nunc autem potestatis vestrae est, utrum
censeatis tributum, an non; sed vidite, ne aliquid noceatis, si contra eius
sacramentum ambulare disponitis'. Haec me dicente, responderunt: 'Ecce librum
prae manibus habemus, in quo census huic populo est inflictus'. Et ego aio:
'Liber hic a regis thesauro delatus non est nec umquam per tot convaluit annus.
Non est mirum enim, si pro inimicitiis
horum civium in cuiuscumque domo reservatus est. Iudicavit enim Deus super eos,
qui pro spoliis civium nostrorum hunc post tanti temporis transacto spatio
protulerunt'. Dum autem haec agerentur, Audini filius, qui librum ipsum
protulerat, ipsa die a febre correptus, die tertia expiravit. Post haec nos
transmisimus nuntios ad regem, ut, quid de hac causa iuberit, mandata
remitteret. Sed protinus epistulam cum auctoritate miserunt, ne populus
Toronicus pro reverentia sancti Martini discriberetur. Quibus relictis, statim
viri, qui ad haec missi fuerant, ad patriam sunt regressi.
|