Commotus autem rex vias claudi per regnum suum
praecepit, ne ullus de Childeberthi regno per eius regni territurium pervium
possit habere, dicens, quia: 'Per niquitiam eius, qui cum regi Hispaniae foedus
iniit, exercitus conruit meus, et ut se non subdant urbis illae dicione meae,
eius hoc immissio facit'. Addita est etiam huic causae aliud amaretudinis incendium,
quod Childeberthus rex filium suum seniorem Theudoberthum nomine Sessonas
dirigere cogitabat; quae res suspicionem fecerat Gunthchramno rege, dicente eo,
quia: 'In hoc filium suum nepus meus Sessonas dirigit, ut Parisius ingredi
faciat regnumque meum auferre cupiat'. Quod numquam Childeberthus vel in
cogitatione, si dici fas est, habere potuit. Multa autem et in Brunichildem
regina oppropria iactabat, dicens, eius consilio haec fieri, addens etiam, quod
Gundovaldi quondam filium invitatum coniugio copulare vellit; unde etiam
synodum episcoporum in Kalendas Novembris congregare praecepit. Multique de
extremis partibus Galliarum ad hoc conventum properantes de via regressi sunt,
pro eo quod Brunichildis regina se ab hoc crimini exuit sacramentis; et sic viis
iterum reseratis, pervium patificit volentibus ad regem Childeberthum accedere.
|