Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit
contra filiam suggestura.
His diebus Ingytrudis, quae monasterium in atrio sancti Martini statuerat, ad
regem quasi filiam accusatura processit; in quo monastirium Berthefledis, filia
quondam Chariberthi regis, resedebat. Sed
ista egrediente, haec in Cinomannico est regressa. Erat enim gulae et somno
dedita et nullam de officio Dei curam habens. Negutium vero Ingytrudis et
filiae eius altius repetendum puto. Igitur ante hos annos cum Ingitrudis
monastirium puellarum infra atrium sancti Martini, ut diximus, collocare
coepisset, filiae suae mandata mittit, dicens: 'Relinque virum tuum et veni, ut
faciam te abbatissam gregi huic, quem congregavi'. At illa, audito levitatis
consilio, cum viro Toronus advenit; ingressaque monastirio matris, dicebat
viro: 'Regredere hinc et guberna res liberosque nostros, nam ego non revertar
tecum. Non enim videbit regnum Dei coniugio copulatus'. Ille vero ad me
veniens, nontiavit mihi omnia, quae a coniuge audierat. Tunc ego accedens ad
monastirium, canonum Nicenum decreta relegi, in quibus contenetur, quia: Si
quis reliquerit virum et torum, in quo bene vixit, spreverit, dicens, quia non
sit ei portio in illa caelestis regni gloria, qui fuerit coniugio copulatus,
anathema sit. Quibus auditis, Berthegundis metuens, ne a sacerdotibus Dei
communione privaretur, egressa monastirio, rediit cum viro suo. Interpositis autem
tribus vel quattuor annis, iterum mandata mittit ad eam mater eius, depraecans
eam ad se accedere. Ad illa, honeratis
navibus, tam de rebus propriis quam viri sui, adsumpto secum uno filio, viro
absenti, Toronus est adpulsa. Sed cum a matre propter inprobitatem viri
retenere non possit, scilicit ne calumniam, quae eius dolo fabricata fuerat,
exciperit, ad Berthchramnum, germanum eius, filium videlicet suum,
Burdigalinsis urbis episcopum, eam direxit. Prosequenti igitur viro eius
dicebat, quia: 'Sine consilio parentum eam coniugio copolasti; non erit uxor
tua'. Erant enim iam fere XXX anni, ex quo coniuncti pariter fuerant. Adiit enim vir eius
plerumque urbem Burdigalinsim, sed noluit eam episcopus restituere. Cum autem
rex Guntchramnus ad Aurilianensim urbem, sicut in superiorem librum
memoravimus, advenisset, ibi eum acrius hic vir inpugnare verbis coepit,
dicens: 'Abstulisti uxorem meam cum famulis eius. Et ecce! quod sacerdotem non decit, tu cum ancillis
meis, et illa cum famulis tuis, dedecus adulterii perpetrasti'. Tunc furore
commotus rex, adstrinxit episcopum, ut polliceretur eam reddere viro suo,
dicens, quia: 'Parens mea haec est; si quicquam mali exercuit in domum viri
sui, ego ulciscar; sin aliud, cur sub omni deformitate redactus vir, coniux
eius aufertur?' Tunc Bertechramnus episcopus pollicitus est, dicens: 'Venit ad
me, fateor, soror, mea post multorum annorum curricula, quam pro caritatis ac
desiderii studio tenui mecum, ut libuit. Nunc autem recessit a me; requirat
nunc eam revocetque quo voluerit, me obvium non habebit'. Et haec dicens, misit
clam nuntius ad eam, mandans, ut, veste mutata ac penetentiam accepta, in
basilica sancti Martini expeterit. Quod facere illa non distulit. Venitque vir
eius cum multis insequentis viris, ut eam ex ipso loco sancto eiecerit. Erat
enim in veste relegiosa, adserens, se accepisse paenetentiam; sed virum sequi
dispexit. Interea defuncto apud Burdigalinsim urbem Bertechramno episcopo, haec
ad se reversa, ait: 'Vae mihi, quae audivi consilio matris meae iniquae. Ecce!
frater meus obiit; ecce! a viro derelicta sum, a filiis separata; et quo ibo
infilex, vel quid faciam?' Tunc, habito consilio, Pectavum pergit; voluitque
eam mater retenere secum, sed penitus non potuit. Ex hoc inimicitia orta, dum
saepius regis praesentiam adeunt, et haec res patris defensare cupiens, haec
viri, Berthegundis donationem Berthechramni germani sui ostendit, dicens, quia:
'Haec et haec germanus meus mihi contulit'. Sed mater eius non admittens
donationem, omnia sibi vindicare cupiens, misit, qui, effractam domum eius,
omnes res illius cum hac donationem diriperit; unde se ipsam genetrix reddedit
conprobatam, cum de rebus ipsis in sequenti filiae quaedam repetenti districta restituit.
Sed cum, saepius ego vel frater noster Maroveus episcopus acceptis regalibus
epistulis, ut eas pacificare deberemus, Berthegundis advenit Toronus, in
iudicio quoque accedens, coegimus eam, in quantum potuimus, rationem sequi;
mater vero eius flecti non potuit. Tunc accensa felle, ad regem abiit, quasi
filiam exhereditatura de facultate paterna. Tunc in praesentiam regis exponens
causas, filia absente, iudicatum est ei, ut, quartam partem filiae restitutam,
tres cum nepotibus suis, quos de filio uno habebat, reciperet. In qua causa
Theutharius presbiter, qui nuper, ex referendario Sigyberthi regis conversus,
praesbiterii honorem accepit, accessit, ut hanc divisionem iuxta regis imperium
celebraret. Sed, resistente filia, nec divisio facta nec scandalum resedatum
est.
|