Rigundis autem filia Chilperici, cum saepius matri
calumnias inferret diceritque, se esse dominam, genetricemque suam servitio
redeberit, et multis eam et crebro convitiis lacesserit ac interdum pugnis se
alapisque caederent, ait ad eam mater: 'Quid mihi molesta es, filia? Ecce res patris
tui, quae penes me habentur, accipe et utere ut libet'. Et ingressa in registo, reseravit arcam monilibus
ornamentisque praetiosis refertam. De qua cum diutissime res diversas extrahens
filiae adstanti porregeret, ait ad eam: 'Iam enim lassata sum; inmitte tu',
inquid, 'manum et eiece, quod inveneris'. Cumque illa, inmisso brachio, res de
arca abstraheret, adpraehenso mater operturio arcae, super cervicem eius
inlisit. Quod cum in fortitudine praemeret atque gulam eius axis inferior ita
adterreret, ut etiam oculi ad crepandum parati essent, exclamavit una
puellarum, quae erat intrinsecus, voce magna, dicens: 'Currite, quaeso,
currite; ecce! domina mea a genetrice sua graviter suggillatur'. Et inrumpentes
cellolam, qui coram foribus eorum praestulabantur adventum, erutam ab imminente
interitu puellam adduxerunt foris. Post ista vero inter easdem inimicitiae
vehementius pullulantes, et non de alia causa maxime, nisi quia Rigundis
adulteria sequebatur, semper cum eisdem rixae et caedes erant.
|