Beretrudis vero moriens filiam suam heredem instituit,
relinquens quaepiam vel monastiriis puellarum, quae ipsa instituerat, vel
aeclesiis sive basilicis confessorum sanctorum. Sed Waddo, cui in superiore
libro meminimus, quaerebatur, a genero eius equos suos fuisse direptus;
cogitavitque accedere ad villam eius unam, quam reliquerat filiae suae, qui
infra Pectavo termino erat, dicens: 'Hic a regno alterius veniens, diripuit
equos meos, et ego auferam villam eius'. Interea
mandatum mittit agenti, ut se adveniente omnia quae erant ad expensam eius
necessaria praepararet. Quod ille audiens, coniunctis secum hominibus ex domo
illa, se ad bellum praeparat, dicens: 'Nisi moriar, non ingreditur Waddo in
domum domini mei'. Audiens autem uxor Waddone, adparatum scilicet belli
instaurari contra virum suum, ait ad eum: 'Ne accesseris illuc, care coniux;
morieris enim, si abieris, et ego cum filiis misera ero'. Et iniecta manu,
voluit eum retenire, dicente praeterea tum filio: 'Si abieris, pariter
moriemur, et relinques genetricem meam viduam orfanusque germanus'. Sed cum eum
haec verba paenitus retenire non possint, furore accensus contra filium et
timidum eum mollemque exclamans, proiecta secure paene cerebro eius inlisit. Sed ille in parte
excussus, ictum ferientis evasit. Ascensis denique equitibus, abierunt, mandans
iterum acturi, ut, domum scupis mundatam, stragulis scamna operiret. Sed ille
parvi pendens mandatum eius, cum turbis, ut dixemus, virorum ac mulierum ante
fores domini sui stetit, operiens adventum huius. Qui veniens, statim ingressus
domum, ait: 'Cur non sunt scamna haec operta stragulis aut domus scupis mundata?
' Et elevans manum cum sica, caput hominis libravit, caeciditque et mortuus
est. Quod cernens filius hominis mortui, emissa ex adverso lanceam, contra
Waddonem dirigit; cuius mediam alvum ictu penetrans, a tergo egressa falarica,
ruens ad terram, advenientem multitudinem, qui collecta fuerat, lapidibus obrui
coepit. Tunc quidam de his qui venerant cum eo inter imbres saxeos accedentes,
coopertum sago ac populo mitigato, heiulante filio eius, eumque super equum
elevans, adhuc viventem domui reduxit. Sed protinus sub lacrimis uxoris ac
filiorum spiritum exalavit. Explicita igitur tam infilicem vitam, filius eius
ad regem abiit resque eius obtenuit.
|