Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
37. De Droctegyselo episcopo.
Erat enim apud urbem Sessionas his diebus
Droctigysilus episcopus, qui propter nimiam, ut ferunt, putationem quarto
instante anno sensum perdiderat. Adserebant enim multi civium, quod hoc ei
maleficiis accessisset per emissionem archidiaconis, quem ab honore reppulerat,
in tantum ut infra muros urbis hanc amentiam magis haberit; si vero de civitate
fuisset egressus, agebat commodius. Cumque rex supradictus ad urbem venisset et
hic melius ageret, non permittibatur ingredi urbem propter regem, qui
advenerat. Et licet esset vorax cibi ac putator vini extra modum, quam
sacerdotalem cautilam decit, tamen nullum de eo adulterium quispiam est
locutus. Verumtamen in sequenti cum apud
Sauriciacum villam episcoporum synodus adgregata fuisset , iussum est, ut
licerit ei ingredi urbem suam. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |