Cum autem Faileuba
regina Childeberthi regis, partu editu mox extincto, egrotaret, adtigit aures
eius sermo, quod quidam vel contra eam vel contra Brunichildem regina agere
conarentur. Cumque, confortata ab incommodo, ad regis praesentiam accessisset,
omnia tam ei quam matri eius quae audierat reseravit. Verba autem huiuscemodi
erant, quod scilicet Septimina, nutrix infantum eius, consilio suadere vellet
regi, ut, eiectam matrem coniugemque relictam, aliam sortiretur uxorem et hic
cum eodem quaecumque vellent vel actu agerent vel praecibus obtinerent. Quod si
hoc rex nollet adquiescere quae suadebat, ipsum maleficiis interempto, elevatis
filiis eius in regno, repulsa nihilhominus matrem eorum et aviam, ipsi regerent
regnum. Huius enim consilii socius pronuntiat esse Sunnegysilum comitem stabuli
et Gallomagnum referendarium atque Droctulfum, qui ad solatium Septiminae ad
nutriendum regis parvolus fuerat datus. Denique corripiuntur hi duo, Septimina
videlicet et Droctulfus. Nec mora, extensi inter stipites cum vehementius
caederentur, profititur Septimina, virum suum Iovium maleficiis interfecisse ob
amorem Droctulfi ipsumque secum scorto miscere. De his, quae supra diximus,
causis pariter confitentur et memoratus viros in hoc consilio habitus indecant.
Nec mora, inquiruntur et ipsi; sed
conscientia terrente, latebram infra eclesiarum septa petiere. Ad quos rex ipse
procedens, ait: 'Egrediemini in iudicio, ut cognoscamus de his quae vobis
obiciuntur, si vera sunt an falsa. Nam, ego ut opinor, in haec eclesia fuga
dilapsi non fuissetis, nisi vos conscientia terruisset. Verumtamen promissionem
habitote de vita, etiamsi culpabiles inveniamini. Christiani enim sumus; nefas
est enim vel criminosus ab eclesia eductus puniri'. Tunc educti foris, cum rege
venerunt ad iudicium; discussisque, reclamant, dicentes, quia: 'Septimina cum
Droctulfo hoc nobis consilium patefecit. Sed nos exsecrantes ac fugientes,
numquam consentire voluimus hoc scelus'. Et rex: 'Si', inquid, 'vos nullam
coniventiam praebuissetis, nostris auribus utique intulissetis. Verumne ergo
est, vos in hac causa praebuisse consensum, cum hoc nostrae scientiae oculi
voluistis?' Et statim eiecti foris, iterum eclesiam petierunt. Septimina vero
cum Droctulfo vehementer caesa ac cauteriis accensis in faciae vulnerata,
ablatis omnibus quae habebat, Marilegio villa deducitur, ut scilicet trahens
molam his, qui in genitio erant positae, per dies singulos farinas ad victus
necessaria praepararet. Droctulfum enim, incisis capillis et auribus, ad
vineam excolendam delegaverunt; sed post dies paucus fuga dilabitur.
Inquisitusque ab actori, iterum ad regem deducitur; ibique multum caesus,
iterum ad vineam, quam reliquerat, distinatur. At vero Sunnegisilus et
Gallomagnus, privati a rebus quas a fisco meruerant, in exilio retruduntur. Sed
venientibus legatis, inter quos episcopi erant, a rege Gunthchramno et
petentibus pro his, ab exilio revocantur; quibus nihil aliud est relictum, nisi
quod habere proprium videbantur.
|