De scandalo in
monasterio Pectavense orto per Chrodechilde et Basina.
In monastirio vero Pectavinse, insidiante diabolo in corde Chrodieldis, qui se
Chariberthi quondam regis filiam adserebat, orto scandalo, ipsa quoque quasi de
parentibus confisa regibus, exacta sacramenta sanctimunialibus, ut, iniectis in
abbatissam Leuboveram criminibus, eam monastyrium deiecta, ipsam substituerent
principalem, egressa est cum XL aut eo amplius puellis et consubrinam suam
Basinam, filiam Chilperici, dicens, quia: 'Vado ad parentes meos regis, ut eis
contumeliam nostram innotiscere valeam, quia non ut filiae regum, sed ut
malarum ancillarum genitae in hoc loco humiliamur', infilex ac facilis non
recordans, in qua se humilitate beata Radegundis, quae hoc instituit
monastyrium, exhibebat. Egressa ergo ab eo, Toronus advenit, dataque nobis
salutatione, ait: 'Depraecor, sanctae sacerdos, ut has puellas, quae in magna
humilitate ab abbatissa Pectavinse redactae sunt, custodire digneris ac cibum
praebere, donec ego eam ad reges parentes nostros exponamque eis quae patimur
et revertar'. Quibus ego aio: 'Si abbatissa deliquit aut canonicam regulam in
aliquo praetermisit, accedamus ad fratrem nostrum Maroveum episcopum et
coniuncti arguamus eam; emendatisque negutiis, restituamini in monastirio
vestro, ne dispergatur luxoria, quod sancta Radegundis ieiuniis et orationibus
crebris aelymosinisque frequentibus adgregavit'. Et illa respondit: 'Nequaquam,
sed ad reges ivimus'. Et ego: 'Quare rationi resistitis? Ob quam rem sacerdotale
monitum non auditis? Vereor, ne coniuncti sacerdotis eclesiarum vos a
communionem removeant'. Sic enim et antecessores in epistulam, quae ad beatam
Radegundem in initio huius congregationis scripserunt, habetur insertum. Cuius
exemplaria huic lectioni inseri placuit. Exemplar epistulae . Dominae
beatissimae et in Christo ecclesiae filiae Radegunde Eofronius, Praetextatus,
Germanus, Felix, Domitianus, Victurius et Domnolus episcopi. Sollicita sunt iugiter circa genus humanum inmensae
divinitatis provisura remedia nec ab assiduetate beneficiorum suorum quocumque
loco vel tempore videntur aliquando seiuncta, cum pius rerum arbiter tales in
hereditate culturae ecclesiasticae personas ubique dissiminat, quibus agrum
eius intenta operatione fidei rastro colentibus, ad filicem centini numeri
reditum divina temperiae Christi seges valeat pervenire. Tantum igitur
benignitatis eius se passim dispensatio profutura diffundit, ut illum nusquam
denegit, quod prodesse multis agnuscit; quarum personarum exemplo sanctissimo,
cum iudicaturus advenerit, habeat in plurimis quod coronet. Itaque cum ipso
catholicae relegionis exortu coepissent Gallicanis in finibus venerandae fidei
primordia respirare et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent
Trinitatis dominicae sacramenta, ne quid hic minus adquirere, quam in urbis
circuli, praedicantibus apostolis, obtinere, beatum Martinum peregrina de
stirpe ad inluminationem patriae dignatus est dirigere, misericordiam
consulenti. Qui licet apostolorum tempore non fuerit, tamen apostolicam gratiam
non effugit; nam quod defuit ordine, suppletum est in mercede, quoniam sequens
gradus illi nihil subtrahit, qui meritis antecellit. Huius quoque,
reverentissima filia, in vobis congratulamur reddiviva surgere supernae dilectionis
exempla propitiatione divina; nam, declinante tempore saeculi vetustate, vestri
sensus certamine fides revirescit in flore, et quod veterno tepuerat algore
senectae, tandem ferventis animi rursus incalescat ardore. Sed cum paene eadem
veneritis ex parte, qua beatum Martinum huc didicimus accessisse, non est
mirum, si illum imitare videaris in opere, quem tibi ducem credimus iteneris
extetisse: ut, cuius es secuta vestigia, filici voto conpleas et exempla, et
beatissimum virum in tanto tibi facias esse socium, in quantum partem refugis
habere de mundo. Cuius opiniones radio praemicante, ita reddis audientium
pectora caelesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum animi, divini
ignis scentella succensi, raptim festinent avide in caritate Christi fonte
vestri pectoris inrigari et, relictis parentibus, te sibi magis elegant, quam
matrem facit gratia, non natura. Igitur huius studii vota videntes, gratias
clementiae supernae referimus, qui voluntates hominum suae facit voluntati
conecti, quoniam confidimus, quas aput vos iubet colligi, suo vult amplexu
servare. Et quia quasdam conperimus, divinitate propitia, de nostris
territuriis ad institutionem vestrae regulae desiderabiliter convolasse,
inspicientes etiam vestrae petitionis epistulam libenter a nobis exceptam, hoc
Christo auctore et remediatore firmamus, ut, - licet omnes aequaliter quae ibi
conveniunt in Domini caritate mansurae debeant inviolabiliter custodire, quod
videntur libente semel animo suscepisse, quoniam contaminare non decet Christo fides
caelo teste promissa, ubi non leve scaelus est, templum Dei, quod absit,
pullui, ut ab eo possit, ira succendente, disperdi, - tamen specialiter
definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae
gubernationi, Domino providente, commissis in Pectavina civitate vestro
monastirio meruerit sociari, secundum beatae memoriae domni Caesarii
Arelatensis episcopi constituta nulli sit ulterius discedendi licentia, quae,
sicut contenet regula, voluntate prodita videtur ingressa, ne unius turpi
dedecore ducantur in crimine, quod apud omnes emicat in honore. Et ideo si,
quod avertat Deus, aliqua, insanae mentis inlicitatione succensa, ad tanti
opproprii maculam praecipitare suam voluerit disciplinam, gloriam et coronam,
ut inimici consilio, sicut Eva eiecta de paradiso, per qualemcumque locum de
claustris ipsius monastirii, immo de caeli regno exire pertulerit, mergenda et
conculcanda vili platearum in luto, separata a communione nostra, diri
anathematis vulnere feriatur, ita ut, si fortassis, Christo relicto, homini
voluerit nubere, diabolo captivante, non solum ipsa quae refugit, sed etiam
ille, qui ei coniunctus est, turpis adulter et potius sacrilegus quam maritus,
vel quisquis, ut hoc fierit, veninum magis quam consilium ministravit, simili ultione,
sicut de illa dictum est, caelesti iudicio, nobis optantibus, percellatur,
donec, separatione facta, per conpetentem execrandi criminis paenitentiam a
loco quo egressa fuerat recipi meruerit et adnecti. Adicientes etiam, ut eorum,
qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condempnationis
teneantur adstricti reatu; si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint
aliter, quam nostra diliberatio contenet, relaxare, noverint se nobiscum,
aeterno definiente Iudice, causaturos, quia communis est salutis instructio, si
quod Christo promittitur inviolabiliter observetur. Quod nostrae
determinationis decretum pro firmitatis intuitu propriae manus subscriptione
credidimus roborandum, perpetualiter a nobis Christo auspice servaturum. Lecta
igitur haec epistula, Chrodieldis dixit: 'Numquam nos ulla retinebit mora, nisi
ad reges, quos parentes nostros esse novimus, accedamus'. Venerant enim
pedestri iteneri a Pectavo nec ullius aequitis habuerant beneficium, unde
anillae et satis exiguae erant. Sed nec victus alimonia ullam eis in viam
quisquam praebuerat. Accesserunt enim ad urbem nostram diae prima mensis primi;
erant enim pluviae magnae, sed et viae dissolutae erant a nimia inmensitate
aquarum.
|