Dum autem haec
agerentur, Gundigysilus Burdigalinsis, adiunctis secum Nicasium Ecolesinensim
et Saffarium Petrocoricum ac ipso Maroveo Pectavensi episcopis, eo quod huius
urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Helari advenit, arguens has puellas
et in monastirio reducere cupiens. Sed cum illae obstinatius reluctarent et hic
cum reliquis iuxta epistulam superius nominatam eis excommonionem indiceret,
exsurgens turba murionum praefatorum tanta eos in ipsa sancti Helari basilica
caede mactavit, ut, conruentes in pavimento episcopis, vix consurgere possint;
sed et diaconi et reliqui clerici sanguine perfusi cum effractis capitibus
basilicam sunt egressi. Tam inmensus enim eos, ut credo, diabolo cooperante,
pavor obsederat, ut, egredientes a loco sancto nec sibi vale dicentes,
unusquisque per viam, quam adrepere potuit, repedaret. Adfuit huic calamitate
et Desiderius diaconus Siagri Agustidunensis episcopi, qui, non inquisito
Clenni flumines vado, quo primum litus attigit, est ingressus ac, nante equite,
ripae ulterioris campo evectus est. Ex hoc Chrodieldis ordinatores elegit,
villas monastirii pervadit et, quoscumque de monastirio adripere potuissit,
plagis ac caedibus adfectos suo servitio subiugabat, minans, ut, si monastirium
possit ingredi, abbatissam de muro proiectam terrae deiecerit. Quod cum
Childeberto rege nuntiatum fuisset, statim, directa auctoritate, praecipit
Macconi comite, ut haec repraemere omni intentione deberet. Gundigisilus autem,
cum has a commonione suspensas cum ceteris, ut diximus, reliquissit episcopis,
epistulam ex suo fratrumque praesentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos,
qui tunc cum rege Gunthchramno fuerant adgregati. A quibus haec rescripta
suscepit: Exemplar rescripti . Dominis semper suis atque apostolici sede
dignissimis Gundegyselo, Nicasio et Saffario Aetherius, Syacrius, Aunacharius,
Esichyus, Agroecula, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix et Berthechramnus
episcopi. Litteras vestrae beatitudinis quantum, reserante nuntio, de vestra
sospitate gavisi excepimus, tantum de iniuria, quam vos pertulisse signastis,
non modico maerore adstringuemur, dum et regula transcenditur et nulla
reverentia relegioni servatur. Sed quia indicastis monachas, quae de monastirio
beatae memoriae Radigundi, instigante diabolo, fuerunt degressae, nullam a
vobis adquieverant correctionem audire nec intra monastirii sui septa, de quo
egressae fuerant, voluissent reverti, insuper basilicae domni Helarii per
caedes vestras vestrorumque iniuriam intulisse, quapropter ipsas a communionis
gratia visi fueritis suspendere ac per hoc nostram exinde mediocritatem
elegistis consulere: igitur quia optimae vos novimus statuta canonum
percurrisse ac regulae plenitudinem contenere, ut, qui in talibus excessibus
videntur depraehendi, non solum excommunicationem, verum etiam paenitentiae
satisfactionem debeant coerceri, adeo reddentes cum venerationis cultu summae
aviditatis dilectionis instinctum, indecamus, ea quae difinistis nos
concordanter vestrae sententiae consentire, quoadusque in synodali concilio
Kalendis Novembribus pariter positi debeamus consilio pare tractare, qualiter
talium temiretas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli libeat
sub hunc lapsum, faciente iactantia, similia perpetrare. Attamen, quia nos sua
dictione domnus Paulus apostolus indesinenter videtur monere, ut 'oportune
inportune' debeamus quoscumque excedentes sidola praedicatione corregere, et
pietatem protestatur ad omnia utilem esse, adeo suggerimus, ut adhuc et
oratione assidua Domini misericordiam depraecimini, ut ipse spiritu
conpunctionis ipsas inflammare dignetur, ut id, quod per delictum visae sunt
contraxisse, digna satisfactione paeneteant, ut in monastirio suo vestra
praedicatione animas, quae quodammodo perierunt, propitio Christo revertantur,
ut ille, qui unam humeris inlatam ovem errantem ad ovilem reduxit, et de
istarum transgressionem quasi adquisitum gregem congaudere dignetur, hoc
specialius postulantes, ut pro nobis intercessionum vestrarum suffragia
indesinenter, ut confidemus, tribuatis. Peculiares vester Aetherius peccator
salutare praesumo. Cliens vester Isychius reverenter audeo salutare. Amatur
vester Siagrius reverenter saluto. Cultor vester Urbecus peccator famulanter
saluto. Veneratur vester Veranus episcopus reverenter saluto. Famulus vester
Filex salutare praesumo. Humilis vester atque amator Felix audeo salutare.
Humilis atque oboediens vester Berthramnus episcopus salutare praesumo.
|