Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
44. De temperiae anni praesentis.
Eo anno post clausum pascha tam inmensa cum grandine
pluvia fuit, ut infra duarum aut trium horarum spatium etiam per minores
vallium meatus ingentia currere flumina viderentur. Arbores in autumno
floruerunt et poma, sicut prius dederant, ediderunt. Mense nono rosae
apparuerunt. Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentes litoribus
loca, quae numquam contingere consuetae fuerant, operirent, non minimum de
sationibus inferentes damnum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |