LIBER
DECIMUS
Anno igitur quinto decimo Childeberthi regis diaconus
noster ab urbe Roma sanctorum cum pigneribus veniens, sic retulit, quod anno superiore,
mense nono, tanta inundatio Tiberis fluvius Romam urbem obtexerit, ut aedes
antiquae deruerent, horrea etiam eclesiae subversa sint, in quibus nonnulla milia
modiorum tritici periere. Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modo
trabis validae per huius fluvii alveum in mare discendit; sed suffocatae
bestiae inter salsos maris turbidi fluctus et litori eiectae sunt. Subsecuta
est de vestigio cladis, quam inguinariam vocant. Nam medio mense XI. adveniens,
primum omnium iuxta illud, quod in Ezechiel profeta legitur: A sanctoario meo
incipite, Pelagium papam perculit et sine mora etinxit. Quo defuncto, magna stragis populi de hoc morbo facta
est. Sed quia eclesia Dei absque rectorem esse non poterat, Gregorium diaconem
plebs omnis elegit. Hic enim de senatoribus primis, ab adulescentia devotus
Deo, in rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit, septimum infra
urbis Romae muros instituit; quibus tantum delegans terrarum copiam, quantum ad
victum cotidianum praebendum sufficeret, reliqua vindedit cum omni praesidio
domus ac pauperibus erogavit; et qui ante syrico contextu ac gemmis micantibus
solitus erat per urbem procedere trabeatus, nunc vili contectus vestitu, ad
altaris dominici ministerium consecratur septimusque levita ad adiutorium papae
adsciscitur. Tantaque ei abstenentia in cibis, vigilantia in orationibus,
strinuetas in ieiuniis erat, ut, infirmato sthomaco, vix consistere possit. Litteris
grammaticis dialecticisque ac rethoricis ita est institutus, ut nulli in Urbe
ipsa putaretur esse secundus; hoc apicem adtentius fugire temptans, ne, quod
prius abicerat, rursum ei in saeculo de adepto honore iactantia quaedam
subriperit. Unde factum est, ut epistulam ad imperatorem Mauricium dirigeret,
cuius filium ex lavacro sancto susciperat, coniurans et multa praece deposcens,
ne umquam consensum praeberet populis, ut hunc huius honoris gloria sublimaret.
Sed
praefectus urbis Romae Germanus eius anticipavit nuntium, et conpraehensum,
disruptis epistulis, consensum, quod populus fecerat, imperatori direxit. At
ille gratias Deo agens pro amicitia diaconi, quod repperisset locum honoris
eius, data praeceptione, ipsum iussit institui. Cumque in hoc restaret, ut
benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda
paenitentia in hoc modo exorsus est: ORATIO GREGORII PAPAE AD PLEBEM. Oportet, fratres karissimi, ut flagella Dei, quae
metuere ventura debuemus, saltim praesentia et experta timeamus. Conversionis
nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa quam patimur poena
dissolvat; ut enim profeta teste praedictum est, 'pervenit gladius usque ad
animam'. Ecce! etenim cuncta plebs caelestis irae mucrone percutitur, et repentina
singuli caede vastantur; nec langor mortem praevenit, sed langoris moras, ut
cernitis, mors praecurrit. Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta
paenitentiae convertatur. Pensate ergo, qualis ad conspectum districti Iudicis
pervenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quique non ex parte
subtrahuntur, sed pariter corruunt; domus vacuae relinquuntur, filiorum funera
parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum heredes praecedunt. Unusquisque
ergo nostrum ad paenitentiae lamenta confugiat, dum flere ante percussionem
vacat. Revocemus ante oculos mentis, quicquid errando commisimus, et quod
nequiter egimus, flendo puniamus. 'Praeveniamus faciem eius in confessionem',
et sicut profeta ammonet: 'Levemus corda nostra cum manibus ad Deum'. Ad Deum
quippe corda cum manibus levare est orationis nostrae studium cum merito bonae
operationis eregere. Dat profecto, dat tremore nostro fiduciam, qui per
profetam clamat: 'Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat'. Nullus
autem de iniquitatum suarum inmanitate disperet; veternosas namque Ninnivitarum
culpas triduana paenitentia abstersit, et conversus latro vitae praemia etiam
in ipsa sententia suae mortis emeruit. Mutemus igitur corda et praesumamus nos
iam percepisse, quod petimus. Citius ad praecem iudex flectitur, si a pravitate
sua petitur corrigatur. Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos
inportunis fletibus insistamus. Ea namque, quae ingrata esse hominibus
inportunitas solet, iudicio veritatis placet, quia pius ac misericors Deus vult
a se praecibus veniam exigi, qui quantum meremur non vult irasci. Hinc etenim
per psalmistam dicit: 'Invoca me in die tribulationis tuae et eripiam te, et
magnificabis me'. Ipse ergo sibi testes est, quia invocantibus miserere
desiderat, qui ammonet, ut invocetur. Proinde, fratres karissimi, contrito
corde et correctis operibus, ab ipso feriae quartae dilucolo septiformis
laetaniae iuxta distributionem inferius designatam devota ad lacrimas mente
veniamus, ut districtus iudex, cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a
sententia propositae damnationis parcat. Clerus igitur egrediatur ab
eclesia sanctorum martyrum Cosmae et Damiani cum praesbyteris regionis sextae.
Omnes vero abbatis cum monachis suis ab eclesia sanctorum martyrum Protasi et
Gervasi cum praesbyteris regionis quartae. Omnes abbatissae cum
congregationibus suis egrediantur ab eclesia sanctorum martyrum Marcellini et
Petri cum praesbyteris regionis primae. Omnes infantes ab eclesia sanctorum
martyrum Iohannis et Pauli cum praesbyteris regionis secundae. Omnes vero laici
ab eclesia sancti protomartyris Stephani cum praesbyteris regionis septimae.
Omnes mulieres viduae ab eclesia sanctae Eufimiae cum praesbyteris regionis
quintae. Omnes autem mulieres coniugatae egrediantur ab eclesia sancti martyris
Clementis cum praesbyteris regionis tertiae, ut, de singulis eclesiis exeuntes
cum praecibus ac lacrimis, ad beatae Mariae semper virginis genetricis domini
nostri Iesu Christi basilicam congregemur, ut, ibi diutius cum fletu ac gemitu
Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promerire valeamus. Haec eo dicente, congregatis clericorum catervis,
psallere iussit per triduum ac depraecare Domini misericordiam. De hora quoque
tertia veniebant utrique chori psallentium ad eclesiam, clamantes per plateas
urbis Kyrie eleison. Asserebat autem diaconus noster, qui aderat, in unius
horae spatio, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emisit, octoaginta
homines ad terram conruisse et spiritum exalasse. Sed non distitit sacerdos
dandus praedicare populo, ne ab oratione cessarent. Ab hoc etiam diaconus noster
reliquias sanctorum, ut diximus, sumpsit, dum adhuc in diaconato degeret.
Cumque latibula fugae praepararet , capitur, trahitur et ad beati apostoli
Petri basilica deducitur, ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus,
papa Urbis datus est. Sed nec distetit diaconus noster, nisi ad episcopatum
eius de Porto rediret et, qualiter ordinatus fuerit, praesenti contemplatione
suspiceret.
|