Gripo autem ab
imperatore Mauricio rediens, haec nuntiavit, quod anno superiore, cum, adepto
navigio, cum sociis suis Africae portum adtigisset, Cartaginem magnam ingressi
sunt. Ubi dum morarentur, iussionem opperientes praefecti qui aderant, qualiter
imperatoris praesentiam adire deberent, unus puerorum, Euanti scilicet, qui cum
eodem abierat, direptam speciem de manu cuiusdam negutiatoris metato detulit.
Quem ille prosecutus cuius res erant, reddi sibi rem propriam flagitabat. Sed isto
differente, cum de die in diem hoc iurgium in maius propagaretur, quadam die
negutiator puerum illum in platea repperit, adpraehensumque vestimento eius,
tenere coepit, dicens, quia: 'Non a me laxaberis, priusquam res, quas violenter
deripuisti, meae dicione restituas'. At ille excutere se de eius manibus
conatus, non dubitavit erepto gladio hominem trucidare, et statim ad metatum
regressus est nec aperuit sociis quae gesta fuerant. Erant enim ibi tunc, ut
diximus, legati Bodigysilus, filius Mummolini Sessionici, et Euantius, filius
Dinami Arelatensis, et hic Gripo genere Francus, qui, elevantes de epolo sopore
se dederant pro quiete. Quod cum seniore urbis nuntiata fuissent quae puer
horum gesserat, collectis militibus vel omni populo armis circumdato, ad
metatum eorum diriget. At illi inopinantes expergefacti, obstupiscunt,
cernentes haec quae gerebantur. Tunc ille qui prior erat exclamat, dicens:
'Arma deponite et ad nos egredimini, ut cognoscamus pacifice, qualiter
homicidium factum est'. Haec illi audientes, timore perterriti, adhuc
ignorantes quae gesta fuerant, fidem expetunt, ut securi sine armis
egrederentur. Iuraverunt homines illi, quod custodire inpatientia non permisit.
Sed mox egrediente Bodigysilo gladio percutiunt, similiter et Euantium. Quibus
ante ostium metatus prostratis, Gripo, adrepta arma, cum pueris qui secum erant
processit ad eos, dicens: 'Quae gesta fuissent, nos ignoramus, et ecce! socii
iteneris mei, qui ad imperatorem directi fuerant, gladio sunt prostrati.
Iudicavit Deus iniuriam nostram et mortem illorum de interitu vestro, quia nos
innocentes et in pace venientes taliter trucidatis. Nec ultra erit pax inter
regis nostros imperatoremque vestrum. Nos enim pro pace venimus et pro
adiutorio rei publicae inpertiendo. Testem hodie invoco Deum, quia vestra
excitavit noxa, ut non custodiatur inter principes pax promissa'. Haec et
huiuscemodi Griponi verba proferente, soluto Cartaginensis belli procincto,
regressus est unusquisque ad propria. Praefectus vero ad Griponem accedens,
mulcere coepit animos eius de his quae gesta fuerant, ordinans, qualiter ad
praesentiam imperatoris accederet. Qui veniens, narrata legatione, pro qua
directus fuerat, exitum sociorum exposuit. Qua de causa imperator valde
molestus, pollicitus est ulcisci mortem eorum iuxta id quod Childeberthi regis
iudicium promulgaret. Tunc ab imperatore muneratus, cum pace regressus est.
|