Haec a Gripone Childebertho rege relata, confestim exercitum
in Italiam commovere iubet ac viginti duces ad Langobardorum gentem debellandam
dirigit. Quorum nomina non putavi
lectioni ex ordine necessarium inserenda. Audovaldus vero dux cum Vinthrione,
commoto Campaniae populo, cum ad Mettensim urbem, qui ei in itenere sita erat,
accessisset, tantas praedas tantaque homicidia ac caedes perpetravit, ut hostem
propriae regione putaretur inferre. Sed et alii quoque duces similiter cum
falangis suis fecere, ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem
adficerent, quam quiddam victuriae de inimica gente patrarent. Adpropinquantes
autem ad terminum Italiae, Audovaldus cum sex ducibus dextram petiit atque ad
Mediolanensim urbem advenit; ibique eminus in campestria castra posuerunt. Olo
autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis,
inportunae accedens, iaculo sub papilla sauciatus, cecidit et mortuus est. Hi
autem cum egressi fuissent in praeda, ut aliquid victus adquirerent, a
Langobardis inruentibus passim per loca prosternebantur. Erat autem stagnum
quoddam in ipso Mediolanensis urbis territurio, quod Ceresium vocitant, ex quo
parvus quidem fluvius, sed profundus egreditur. Super huius laci litus
Langobardos resedere audierant. Ad quem cum adpropinquassent, priusquam flumen,
quod diximus, transirent, a litore illo unus Langobardorum stans, lorica
protectus et galea, contum manu gestans, vocem dedit contra Francorum
exercitum, dicens: 'Hodie apparebit, cui Divinitas obtenere victuriam
praestit'. Unde intellegi datur, hoc signum sibi Langobardi praeparavisse. Tunc
pauci transeuntes, contra Langobardum hunc decertantes, prostraverunt eum; et
ecce! omnis exercitus Langobardorum in fugam versus praeteriit. Hi quoque
transeuntes flumen, nullum de his repperiunt, nisi tantum recognuscentes apparatum
castrorum, ubi vel focos habuerunt vel tenturia fixerant. Cumque nullum de his
depraehendissent, ad castra sua regressi sunt; ibique ad eos imperatoris legati
venerunt, nuntiantes, adesse exercitum in solatio eorum, dicentesque, quia:
'Post triduum cum eisdem venimus, et hoc vobis erit signum. Cum videritis
vellae huius, quae in monte sita est, domus incendia concremare et fumum
incendii ad caelos usque sustolli, noveritis, nos cum exercitu, quem
pollicimus, adesse'. Sed expectantes iuxta placitum dies sex, nullum ex his
venisse contemplati sunt. Chedinus autem cum tredecim ducibus levam Italiae
ingressus est, quinque castella coepit, quibus etiam sacramenta exegit. Morbus etiam
desenteriae graviter exercitum adficiebat, eo quod aeris incongrue insuetique
his hominibus essent, ex quo plerique interierunt. Commoto autem vento et data pluvia cum paulisper
refrigiscere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. Quid plura? Per
tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent neque se de
inimicis ulcisci possint, eo quod se in locis communissint firmissimis, neque
regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinensis munierat muros,
infirmatus, ut diximus, aerum intemperantia exercitus ac fame adtritus, redire
ad propria distinavit, subdens etiam illud, accepta sacramenta, regis
ditionibus, quod pater eius prius habuerat, de quibus locis et captivos et
alias abduxere praedas. Et sic regredientes, ita fame conficiebantur, ut prius
et arma et vestimenta ad coemendum victum demerent quam locum genetale
contingerent. At Aptacharius Langobardorum rex legationem ad Gunthchramnum
regem cum huiuscemodi verbis direxit: 'Nos, piissimi rex, subiecti atque
fidelis vobis gentique vestrae, sicut patribus vestris fuimus, esse
desideramus; nec discedimus a sacramento, quod praecessoris nostri vestris
decessoribus iuraverunt. Nunc autem desistite a persecutione nostra, et sit
nobis pax et concordia, ut, ubi necessarium fuerit, contra inimicos auxilium
praebeamus, ut, vestra scilicet nostraque gente salvata ac nos pacificos
cognuscentes, terreantur magis adversarii, qui in circuitu obstrepunt, quam de
nostra discordia gratulentur'. Pacifice haec Gunthchramnus rex verba suscepit
misitque eos ad nepotem suum Childeberthum regem. Dum autem, haec narrata, in
loco commorarentur, venerunt alii, qui mortuum Aptacharium regem nuntiantes
Paulumque in locum eius substitutum , eiusmodi verba, quae supra diximus,
deferentes. Sed Childeberthus rex placitum cum eisdem ponens, ut, quid ei in
posterum conveniret, enuntiaret, eos abscedere iussit.
|