Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
7. Quod in ipsa urbe rex Childeberthus clericis, ne tributum redderent, praestitit.
In supradicta vero urbe Childeberthus rex omnem
tributum tam eclesiis quam monasteriis vel reliquis clericis, qui ad eclesiam
pertinere videbantur, aut quicumque eclesiae officium excolebat, larga pietate
concessit. Multum enim iam exactores huius tributi expoliati erant , eo quod
per longum tempus et succedentum generationes, ac divisis in multis partibus
ipsis possessionibus, colligi vix poterat hoc tributum; quod hic, Deo
inspirante, ita praecipit emendare, ut, quod super haec fisco debitur, nec
exactore damna percuterent nec eclesiae cultorem tarditas de officio aliqua revocaret.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |