Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
11. De infirmitate Chlothari iunioris.
Chlotharius vero, Chilperici quondam regis filius,
graviter aegrotavit et in tantum disperatus est habitus, ut rege Gunthchramno
obitus eius fuisset nuntiatus. Unde factum
est, ut egrediens de Cavillonno, quasi Parisius accedere cupiens, usque ad
terminos Sinonicae urbis accederet. Sed cum audisset convaluisse puerum, de
itenere est regressus. Sed cum eum Fredegundis, mater eius, disperatum
vidisset, multum pecuniae ad basilicam sancti Martini vovit, et sic puer melius
agere visus est. Sed et Warocum nuntios dirigit, ut, qui adhuc captivi in
Brittaniis de exercitu Gunthchramni regis retenebantur, pro huius vita
absolverentur. Quod ita Warocus implevit. Unde manifestatum est, huius mulieris
conludio et Beppolenum interfectum et exercitum fuisse conlisum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |