Ingytrudis vero religiosa, quae, ut in superioribus
libris exposuimus, in atrio sancti Martini puellarum monasterium collocavit,
cum aegrotare coepisset, neptem suam abbatissam instituit, unde reliqua
congregatio maxime murmoravit; sed, nobis increpantibus, cessavit a iurgio.
Haec vero cum filia discordiam tenens, pro eo quod res suas ei abstulirat,
obtestavitque, ut neque in monasterio, quod instituit, neque super sepulchrum
eius permitteretur orare. Quae
octuaginsimo, ut opinor, anno vitae obiit, sepulta est septimo Idus mensis
primi. Sed
veniens filia eius Berthegundis Toronus, cum non fuisset excepta, ad
Childeberthum regem abiit, postulans, ut ei licerit in locum matris suae
monasterium regere. Rex vero oblitus iudicii, quod matri eius fecerat, huic
aliam praeceptionem manus suae roboratam subscriptione largitus est, haec
contenente, ut res omnes, quas mater vel pater eius habuerant, suo dominio
subiugaret, et quicquid monasterio Ingytrudis reliquerat, auferretur. Cum quo
praecepto veniens, ita cuncta supellectilem monasterii abstulit, ut nihil infra
praeter vacuos relinquerit parietes, colligens secum diversorum criminum reos,
quos in seditionibus praeparatos, qui, si quid erat de villabus reliquis, quod
devoti dederant, fructum auferrent. Tantaque
ibi mala gessit, quae vix ex ordine poterunt narrari. Haec vero, acceptis his rebus,
quas diximus, in Pectavum rediit, multa in abbatissam crimina evomens falsa,
quae parens eius proxima habebatur.
|