His autem diebus extitit quidam de presbiteris nostris
Sadduceae malignitatis infectus veneno, dicens, non esse futuram resurrectionem.
Cumque nos eam sacris litteris praedictam et apostolicae traditiones
auctoritatem monstratam adfirmaremus, respondit: 'Manifestum est hoc celebre
ferri, sed certi non sumus, utrum sit an non, praesertim cum Dominus iratus
primo homini, quem manu sacra plasmaverat, dixerit: In sudore vultus tui
vesceris panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia pulvis
es, et in pulverem reverteris. Quid ad haec respondebitis, qui resurrectionem
futuram praedicatis, cum in pulverem redacturum hominem resurgere ulterius
Divinitas non promittat?' Cui ego: 'Quid de hac causa vel ipsius Domini et
Redemptoris nostri vel patrum praecessorum verba loquantur, nullum catholicorum
nescire reor. Nam in Genesi, cum patres obirent, aiebat Dominus: Tu autem congregaberis
ad populum tuum. Sepultus in senectute bona. Et ad Cain dicitur, quia: Vox
sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Unde liquido apparit, vivere
animas post egressum corporis atque resurrectionem futuram intentis vultibus
praestulare. Sed et de Iob scriptum est, quia resurrecturus est in
resurrectionem mortuorum. Et profeta David, licet ex persona Domini, tamen
resurrectionem praevidens, ait: Numquid qui dormit non adiciet, ut resurgat?
Hoc est, qui mortis somno oppraemitur, non est venturus ad resurrectionem? Et
Esaias, quod de sepulchris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel
profeta, cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante
spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem
futuram edocuet. Sed et illud manifestum fuit resurrectionis indicium, quod
Helisei ossa tangens extinctum cadaver virtutis effectu revixerit; quod ipsius
Domini, qui est primogenitus mortuorum, resurrectionem manifestavit, qui morte
mortem intulit et de sepulchro vitam mortuis reformavit'. Ad haec presbiter:
'Quod Dominus in adsumpto hominem mortuus fuerit ac resurrexerit, non ambigo;
illud tamen, quod reliqui resurgant mortui, non admitto'. Et ego: 'Et quae fuit necessitas Filio Dei de caelo
discendere, carnem adsumere, mortem adire, inferna penetrare, nisi ut hominem,
quem plasmaverat, non permaneret in mortem perpetuam derelinqui? Sed et
iustorum animae, quae usque passionem eius infernali ergastulo tenebantur
inclusae, eo veniente laxatae sunt. Nam discendens ad inferos, dum tenebras
nova luce perfudit, animas eorum secum, ne hoc exitu amplius cruciarentur,
eduxit iuxta illud: Et in sepulchro eius resurgunt mortui'. Et presbiter ait:
'Numquid possunt ossa in favilla redacta iterum animari et hominem viventem proferre?'
Et ego respondi: 'Nos credimus, quia, quamlibet in pulvere redigatur homo et
aquis ac terrae venti violenti inpetu dispergatur, non sit difficile Deo haec
ad vitam resuscitari'. Presbiter respondit: 'Hic maxime vos errare puto, ut
adserere verbis lenibus temptetis acerrimam seductionem, ut dicatis a bestiis
raptum, aquis inmersum, piscium faucibus devoratum, in stercore redactum et per
secretum degestionis eiectum aut aquis labentibus deiectum aut terra
conputriscente abolitum ad resurrectione venturum'. Ad haec ego respondi:
'Oblivione apud te traditum est, ut opinor, quid Iohannis euangelista, super
pectus dominicum recumbens ac divini mistyrii arcana rimans, in Apocalipsim
dicat: Tunc, inquid, reddit mare mortuos suos. Unde manifestum est, quia,
quidquid humani corporis piscis absorbuit, alis rapuit, bestia degluttivit, a
Domino coniunctum in resurrectionem reparandum erit, quia non erit ei difficile
perdita reparare, qui ex nihilo non nata creavit; sed ita haec in integritate
solida, sicut prius fuerat, reparabit, ut corpus, quod fuit in mundo, aut
poenam iuxta meritum serat aut gloriam. Sic enim ipse Dominus in euangelio ait,
quia: Filius hominis veniet in gloriam Patris sui cum angelis suis, ut reddat
unicuique secundum opera sua. Sed et Martha, cum de resurrectione praesenti
fratris Lazari dubitaret, ait: Scio, quia resurgit in resurrectionem in
novissima die. Cui Dominus ait: Ego sum resurrectio, via, veritas et vita. Ad
haec presbiter: 'Quomodo autem in psalmo dicitur, quia: Non resurgunt impii in
iudicio?' Et ego respondi: 'Non resurgunt, ut iudicent, sed resurgunt, ut
iudicentur. Nec enim sedire cum impiis Iudex potest, causas suorum redditurus
actuum'. Et ille: 'Dominus', inquid, 'in euangelio dixit: Qui non credederit,
iam iudicatus est; utique, quia peribit resurrectione'. Et ego respondi:
'Iudicatus est enim, ut ad supplicium aeternum perveniat, quia non crededit
unigenitum Filium Dei, tamen resurrecturus in corpore, ut ipsum supplicium, in
quo peccavit in corpore, patiatur. Nec enim potest iudicium fieri, nisi prius
resurgant mortui, quia, sicut illos, qui defuncti sunt sancti, caelum, ut
credimus, retinet, - de quorum sepulchris saepius virtus illa procedit, ut de
his caeci inluminentur, clodi gressum recipiant, lyprosi mundentur et alia
sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, - ita credimus et
peccatoris in illo infernali carcere usque ad iudicium retineri'. Et presbiter
ait: 'In psalmo autem legimus: Spiritus pertransiit ab homine, et non erit; et
non cognuscet amplius locum suum'. Ego dixi: 'Hoc est, quod ipse Dominus per
parabulam ad divitem, qui flammis tartareis cruciabatur, dicebat: Recepisti tu
bona in vita tua, similiter et Lazarus mala. Non autem cognovit dives ille
purporas suas et byssum nec dilicias convivii, quas ei vel aer vel terra vel
mare protulerat, sicut nec Lazarus vulnera aut putridines, quas iacens ante
eius ianuas perferebat, vel cum hic in sinu Abrahae requiesceret, ille autem
cruciaretur in flammis'. Presbiter dixit: 'In alio psalmo legimus, quia: Exiet
spiritus eorum et revertentur in terram suam, in illa die peribunt omnes
cogitationes eorum'. Ad haec ego: 'Bene ais, quia, cum egressus fuerit ab
homine spiritus et iacuerit corpus mortuum, non cogitat de his quae in mundo
relinquit, acsi verbi causa dicas: Non cogitat aedificare, plantare, agrum
excolere; non cogitat congregare aurum, argentum vel reliquas divitias mundi.
Periit enim haec cogitatio a corpore mortuo, quia non est spiritus in eo. Sed quid tu de
resurrectione dubitas, quam Paulus apostolus, in quo ipse, ut ait, Christus
loquebatur, evidenter expraemit, dicens: Consepulti enim sumus Christo per
baptismum in mortem, ut, sicut ille mortuus est et resurrexit, ita et nos in
novitate vitae ambolemus. Et iterum: Omnes quidem resurgimus, sed non omnes
inmutabimur. Canit enim tuba, et mortui resurgunt incorrupti, et nos
inmutabimur. Et iterum: Stilla autem ab stilla defert in claritatem, sic et
resurrectio mortuorum. Item illic: Seminatur in corruptione, surgit in
incorruptionem, et reliqua. Item illic: Omnes nos repraesentari oportet ante
tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit,
sive bonum sive malum. Ad
Thessalonicenses autem evidentissime futuram resurrectionem designat, dicens:
Nolo vos ignorare de dormientibus, ut non contristimini, sicut et ceteri, qui
spem non habent. Si enim credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et
Deus eos qui dormierunt per Iesum adducit cum eo. Hoc enim vobis dicimus in
verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non
praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce
archangeli et in tuba Dei discendit de caelo, et mortui, qui in Christo sunt,
resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum
illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque
consolamini invicem in verbis istis. Plurima sunt enim de his testimonia, quae
hanc causam adfirmant. Sed tu, ignoro, quid ambigas de resurrectione, quam
sancti expectant pro merito, quam peccatores metuunt pro reatu. Hanc enim
resurrectionem et illa quae cernimus elementa demonstrant, id est dum arbores
in aestate foliis tectae, hieme veniente, nudantur; succedente vero verno,
quasi resurgentes, in illud quod prius fuerant foliorum tegmine vestiuntur.
Haec ostendunt et illa quae iaceuntur semina terris; quae commendata sulcis, si
fuerint mortua, cum multiplici fructu resurgunt, sicut ait Paulus apostolus:
Stulte tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Quae omnia ad fidem
resurrectionis mundo manifesta sunt. Si enim resurrectio futura non est, quid
proderit iustis bene agere, quid nocebit peccatoribus male? Decedant ergo
cuncti in voluptatibus suis, et faciat unusquisque quae placuerit, si iudicium
futurum non erit. Vel illud, inprobe, non formidas, quid ipse Dominus beatis
apostolis ait: Cum venerit, inquid, Filius hominis in sedem maiestatis suae,
congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor
segregat agnos ab haedis, et statuit oves quidem ad dexteram, haedos autem ad
sinistram. Et his dicit: Venite, benedicti, percipite regnum; illis autem:
Discedite a me, operarii iniquitatis. Atque, ut ipsa Scriptura docet, ibunt hi
in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Putasne, erit resurrectio
mortuorum aut iudicium operum, quando ista faciet Dominus? Respondeat ergo tibi
Paulus apostolus, sicut aliis incredulis, dicens: Si Christus non resurrexit,
inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra'. Ad haec
contristatus presbiter, a conspectu nostro discedens, pollicitus est credere
resurrectionem iuxta seriem Scripturarum sanctarum, quam supra memoravimus.
|