Cum autem scandalum, quod, serente diabulo, in
monasterio Pectavensi ortum, in ampliore cotidie iniquitate consurgerit et
Chrodieldis, adgregatis sibi, ut supra diximus, homicidis, maleficis,
adulteris, fugitivis vel reliquorum criminum reis, in seditione parata
resederet, iussit eos, ut, inruentes nocte monasterium, abbatissam foris
extraherent. At illa tumultum sentiens veniente, ad sanctae crucis arcam se
deportari poposcit, - gravabatur enim dolore humores podagrici - scilicet ut
vel eius foveretur auxilio. Et licet ubi ingressi viri, cereo accenso, cum
armis huc illucque vagarentur per monasterium, inquirentes eam, introeuntes in
oraturium, repperierunt iacentem super humum ante arcam sanctae crucis. Tunc unus acerbior ceteris, qui ad hoc scelus
patrandum adgressus fuerat, ut abbatissam gladio dividerit, ab alio, ut credo
divina providentia cooperante, cultro percutitur. Profluente vero sanguine,
solo decubans, votum, quod leve conceperat animo, non explevit. Interea Iustina
praeposita cum aliis sororibus pallam altaris, quod erat ante crucem dominicam,
extincto cereo, abbatissam operit. Sed venientes cum evaginatis gladiis ac
lanceis, scissa veste et paene sanctimunialium manibus laniatis, adpraehensam
praepositam pro abbatissa, quia tenebrae erant, excussis linteaminibus, a
capite soluta caesariae, detrahunt et usque basilicam sancti Helari inter manus
deferunt custodiae mancipandam; adpropinquantesque basilicae, caelo modico
albiscente, ubi cognoverunt non esse abbatissam, mox ad monasterium redire
puellam praecipiunt. Revertentesque abbatissam adpraehendunt, extrahunt et in
custodia iuxta sancti Helari basilicam in locum, ubi Basina metatum habebat,
retrudunt, positis ad usteum custodibus, ne quis ullum captivae praebiret
auxilium. Exinde nocte sub obscura adgressi monasterium, cum nullo fulgore
accensi luminis potirentur, extracta prumptuario cupa, quae olim pice linita
sicca remanserat, ignem inieciunt, factumque farum magnam de huius incendio,
cuncta monasterii supellectilem rapuerunt, hoc tantum quod ferre non poterant
relinquentes. Haec autem gesta sunt ante septem dies paschae. Cumque episcopus
haec omnia graviter ferret nec valeret seditionem diabolicam mitigare, misit ad
Chrodieldem, dicens: 'Relinque abbatissam, ut in his diebus in hoc carcere non
reteneatur; alioquin non celebrabo pascha Domini, neque baptismum in hac urbe
ullus catecuminus obtinebit, nisi abbatissa a vinculo quo tenetur iubeatur
absolvi. Quod si nec sic volueritis, collectis civibus, auferam eam'. Haec eo
dicente, statim Chrodieldis percussores deputat, dicens: 'Si eam violenter quis
auferre temptaverit, statim eam gladio percutite' Adfuit enim diebus illis
Flavianus, nuper domesticus ordinatus, cuius ope abbatissa sancti Helari
ingressa basilica absolvitur. Inter haec ad sepulchrum sanctae Radegundis
homicidia perpetrantur, et ante ipsam beatae crucis arcam quidam per seditionem
truncati sunt. Cumque hic furor, superveniente die, per Chrodieldes superbiam
augeretur et assiduae caedes vel reliquae plagae, quas supra memoravimus, a
seditionariis perpetrarentur atque ita haec iactantia tumuisset, ut consubrinam
suam Basinam altiore coturno dispiceret, illa paenitentiam agere coepit,
dicens: 'Erravi sequendo Chrodieldis iactantiam. Et ecce! dispectui habeor ab
eadem et abbatissae meae contumax exsisto'. Et conversa, humiliavit se coram
abbatissam, expetens pacem eius; fueruntque pariter uno animo eademque
voluntatem. Denique, orto igitur scandalum, pueri qui cum abbatissa erant, dum
seditione, quam Chrodieldis scola commovit, resisterint, puerum Basinae
percutiunt, qui cecidit et mortuus est. At illi post abbatissam ad basilicam
confessoris confugiunt, et ob hoc Basina, relicta abbatissa, discessit; sed
pueris iterum per fugam lapsis, in pace, quam prius habuerant, redierunt.
Postea vero multi inter has scolas inimicitiae ortae sunt; vel quis umquam
tantas plagas tantasque strages vel tanta mala verbis poterit explicare, ubi
vix praeteriit dies sine homicidio, hora sine iurgio vel momentum aliquod sine
fletu? Haec autem Childebertus rex audiens, legationem ad Gunthramno regem
direxit, ut scilicet episcopi, coniuncti de utroque regno, haec quae gerebantur
sanctione canonica emendarent. Ob hanc causam Childebertus rex mediocritatis
nostrae personam cum Eberegiselum Agripinensim et ipsum urbis Pectavae Maroveum
episcopum iussit adesse; Gunthramnus vero rex Gundigisilum Burdegalensim cum
provincialibus suis, eo quod ipse metropolis huic urbi esset. Sed nos resultare
coepimus, dicentes, quia: 'Non accedimus ad hunc locum, nisi saeva seditio,
quae per Chrodieldem surrexit, iudicis districtione praematur'. Pro hac causa
Maccone tunc temporis comite prolata praeceptio est, in qua iubebatur, hanc
seditionem, si resisterent, vi oppraemeret. Haec audiens Chrodieldis, sicarius
istus cum armis ante usteum oraturii adstare iubet, ut scilicet repugnantes
contra iudicem, si vim vellit inferre, pariter resultarent. Unde necessarium
fuit huic comiti illuc cum arma procedere et quosdam caesos vectibus, nonnullus
telis transfixus et acrius resultantes gladiorum ictibus adfectus obpraemere.
Quod cum Chrodieldis cerneret, accepta cruce dominica, cuius prius virtutem
dispexerat, in obviam egreditur, dicens: 'Nolite super me, quaeso, vim inferre,
quae sum regina, filia regis regisque alterius consubrina; nolite facere, ne
quando veniat tempus, ut ulciscar ex vobis'. Sed vulgus parvi pendens quae ab
ea dicebantur, inruens, ut diximus, supra hos resultantes, vinctus a
monasterium extraxerunt, ac ad stipites extensos, gravissime caesos, aliis
caesariem, aliis manibus, nonnullis auribus naribusque decesis, seditio
depraessa quievit. Tunc resedentes sacerdotes qui aderant super tribunal
aeclesiae, adfuit Chrodieldis, multa in abbatissa iactans convitia cum
criminibus, adserens, eam virum habere in monasterium, qui indutus vestimenta
muliebria pro femina haberetur, cum esset vir manifestissime declaratus, atque
ipsi abbatissae famularetur assiduae, indicans eum digito: 'En ipsum'. Qui cum
in veste, ut diximus, muliebri coram omnibus adstetisset, dixit, se nihil opus
posse virile agere ideoque sibi hoc indumentum mutasse. Abbatissam vero nonnisi
tantum nomine nossit, seque eam numquam vidisse neque cum eadem colloquium
habuisse professus est, praesertim cum hic amplius quam quadraginta ab urbe Pectava
milibus degeret. Igitur abbatissa de isto crimine non convincens, adiecit:
'Quae enim sanctitas in hac abbatissa versatur, quae viros eunuchus facit et
secum habitare imperiali ordine praecipit?' Interrogata abbatissa, se de hac
ratione nihil scire respondit. Interea cum haec nomen pueri eunuchi
protulisset, adfuit Reovalis archiater, dicens: 'Puer iste, parvolus cum esset
et infirmaretur in femore, disperatus coepit habere; mater quoque eius sanctam
Radegundem adivit, ut ei aliquod studium iubiret inpendi. At illa, me vocato,
iussit, si possim, aliquid adiuvarem. Tunc ego, sicut quondam apud urbem
Constantinopolitanam medicos agere conspexeram, incisis testicolis, puerum
sanum genetrici maestae restitui; nam nihil de hac causa abbatissa scire cognovi'.
Sed cum nec de hac re abbatissam potuissit culpabilis repperire, alias coepit
Chrodieldis calumnias saevas inferre, quarum adsertiones responsionesque, quia
in iudicium, quod contra easdem scriptum est, habentur insertae, ipsius magis
exemplaria lectioni libuit indi.
|