Exemplar iudicii .
Dominis gloriosissimis regibus episcopi qui adfuerunt. Propitia Divinitate, piis
atque catholicis populo datis principibus, quibus concessa est regio,
rectissime suas causas patifecit religio, intellegens, sacrosancto participante
Spiritu, eorum qui dominantur se sociari et constabiliri decreto. Et quia ex
iussione potestatis vestrae, cum ad Pectavam civitatem pro conditionibus
monasterii sanctae recordationis Radegundis convenimus, ut altercationes inter
abbatissam eiusdem monasterii vel monachas, quae de ipso grege non salubri
deliberatione progressae sunt, ipsis disceptantibus, agnuscere deberimus:
evocatis partibus, interrogata Chrodieldis vel Basina, quare tam audacter
contra suam regulam, foribus monasterii confractis, discesserint et hac
occasione congregatio adunata discessa sit; quae respondentes, professae sunt,
famis, nuditatis, insuper et caedis se iam non ferre periculum; adicientes
etiam, eo quod diversi eorum in balneo lavarent incongrue, ad tabulam ipsa
luserit atque saeculares cum abbatissa refecerent, etiam et sponsalia in
monasterio facta sint; de palla olosirica vestimenta neptae suae temerariae
fecerit; foliola aurea, quae fuerant in gyro palla, inconsulte sustulerit et ad
collum neptae suae facinorose suspenderit; vittam de auro exornatam idem neptae
suae superflue fecerit, barbaturias intus eo quod celebraverit. Interrogantes
abbatissae, quid ad haec responderet, dixit, de fame quod conquiruntur,
secundum quod temporis paenuria permitterit, numquam ipsae nimiam aegestatem
pertulerint. De vestimento vero dixit, si quis earum arcellulas scrutaretur,
amplius eas habere, quam necessitas indegeret. De balneo vero quod opponitur,
retulit hoc factum diebus quadraginsimae, et pro calcis amaritudinem, ne
lavantibus nocerit novitas ipsius fabricae, iussisse domnam Radegundem, ut
servientes monasterii publice hoc usitarent, donec omnes odor nocendi
discideret. Quod per quadraginsimam usque penticosten in usu famulis fuerit. Ad
haec Chrodieldis respondit: 'Et postea similiter multi per tempora laverunt'.
Retulit abbatissa, se nec probare quod dicerent et se nescire, si factum sit;
sed adhuc inculpans easdem, vel si ipsae vidissent, cur abbatissa non
prodirent. De tabula vero respondit, etsi lusisset viventem domna Radegunde, se
minus culpa respiceret, tamen nec in regula per scripturam prohibere nec in
canonibus retulit. Sed ad iussionem episcoporum repromisit, cervice se inflexa
per paenitentiam quicquid iuberetur impleret. De conviviis etiam ait, se nullam
novam fecisse consuetudinem, nisi sicut actum est sub domna Radegunde, se
christianis fidelibus euglogias obtulisse, nec sibi conprobari cum illis
ullatinus convivasse. De sponsalibus quoque ait, coram pontifice, clero vel
senioribus pro nepte sua orfanola arras accepisse, et tamen, si haec culpa sit,
veniam se coram cunctis petere, professa est; tamen nec tunc convivium in monasterio
fecerit. De palla quod repotarent, protulit monacham nobilem, quae ei mafortem
olosyricum, quem de parentibus detulit, muneris causa concesserit, et inde
partem abscidisset, unde quod vellet et faceret; de reliquo vero, quantum
oportunum fuit, ad ornatum altaris pallam condignae condederit et de illa
incisura, quae pallae superfuit, purpura neptae suae in tonica posuerit; quam
ibi dedisse dixit, quo monasterio profuit. Quae per omnia donatrix Didimia
confirmavit. De foliolis aureis et vitta auro exornatam Macconem famulum
vestrum praesentem testem adhibuit, eo quod per manum eius ab sponso puellae
praedictae neptae suae XX solidos accepit, unde hoc publice fecerit, nec de re
monasterii quicquam ibi permixtum sit. Interrogata Chrodieldis cum Basina, si
forsitan aliquid abbatissa, quod absit, adulterii reputarent, sive quid
homicidii vel maleficii fecerit aut crimen capitale, quod percuteretur,
edicerent. Respondentes protulerunt, non habere se aliquid, nisi per haec quae
dixerint eam ista fecisse contra regulam proclamarent. Ad extremum pro
peccatis, quia claustra disrupta sunt et miseris licuit sine disciplina
abbatissae suae quod vellent committere per tot mensuum spatia, quas credebamus
innocentes monachas, nobis protulerunt prignantes. Quibus per ordinem discussis
nec invento crimine, quod abbatissam deicerit, de levioribus causis paterna
communitione contestati sumus, ut haec nullatinus deinceps pro reprehensione
repeteret. Tunc nobis percontantibus causam adversae partes, quae maiora
crimina conmiserunt, id est quae praedicationem sui sacerdotis intra
monasterium, ne foris prociderent, dispexerunt, pontifice conculcato et in
summo contemptu in monasterio relicto, confractis seris et ianuis, inrito
facto, discesserunt et ad suum peccatum aliae tractae transgressae sunt.
Insuper et cum Gundegysilus pontifex cum suis provincialibus, pro ipsa causa
commonitus, per praeceptionem regum Pectavis accessissent et ad audientia eas
ad monasterium convocarent, dispecta communitione, ipsis occurrentibus ad beati
Helari confessoris basilicam, quo ipsae commorabantur, accedentes, ut condecet
pastorum sollicitudine, dum commonerentur, facta seditione, fustebus tam
pontifices quam ministros adfecerunt et intra basilica fuderunt sanguinem
levitarum. Dehinc ex iussione domnorum principum, cum vir venerabilis
Theutharius presbiter in causa directus fuerit et statutum fuisset, quando
iudicium fieret, non expectatum tempore, monasterium seditiosissime, accensis
in curte cupis, vectibus ac securibus confractis postitiis, igne accenso, intra
septa caesis et vulneratis monachabus in ipsis oraturiis, spoliato monasterio,
denudata et discissa capillis abbatissa, graviter ad ridiculum ducta et tracta
per compita et in loco retrusa, etsi non ligata, nec libera. Superveniente die paschae
festum per saeculum, offerente pontifice pro condempnata pretium, ut expectaret
vel baptismum, nec ulla suasione hoc impetrasset vox subplicum, atque
respondente Chrodielde, eo quod tale facinus nec scissent nec iusserint, adhuc
Chrodielde asserente ad intersignum suum, ne a suis interficeretur, obtentum
sit; unde certum est tractari, quid ex hoc datur intellegi, quod additur
crudelitate, ad sepulchrum beatae Radegundis fugientem servum monasterii sui
occiderent et scelere criscente nihil petendo sanaverint; sed per se post
intrantes monasterium coeperent, et ad domnorum iussionem, ut seditiosos illos
in publico repraesentarent, nolentes adquiescere et contra regum praecepta
magis arma tenerent et se sagittis vel lanceis contra comitem et plebem indignanter
eregerent. Hinc dinuo egressae ad audientiam publicam, extrahunt crucem sanctam
sacratissimam occulte et ad iniuriam, indicenter, ad culpam, quod postea
restituere actae sunt in eclesia. Quibus tot capitalibus agnitis facinoribus
nec refrenatis, sed iugiter magis auctis criminibus, dicentes nos eisdem, ut
abbatissae pro culpa veniam peterent aut quod male direptum fuerat emendarent;
et nolentes hoc facere, sed magis de eius interfectione tractarent, quod
publice sunt professae: reseratis a nobis et recensitis canonibus, visum est
aequissimum, ut eas usque quod dignam agerent paenitentiam, a commonionem
privari et abbatissa suo loco permansura restitui. Haec nos pro vestra
iussione, quod eclesiasticum pertenuit ordinem, circumspectis canonibus, absque
personarum aliqua acceptione suggerimus peregisse. De cetero quod de rebus
monasterii vel instrumentis cartarum domnorum regum parentum vestrorum de loco
subreptum est, quae se habere professae sunt, sed nobis inoboedientes
nullatenus erunt voluntarie redditurae, qualiter vestra vel anteriorum
principum merces aeterna permaneat, ad loci instauratione vestrae pietatis
atque potestatis est auctoritate regia cogi reformare; neque ipsas ad locum,
quem tam impie ac profanissime distruxerunt, ne peiora proveniant, vel redire
concedite vel permittatis iterum adspirare, quatinus, his in integrum,
praestante Domino, restitutis, sub catholicis regibus totum adqueratur Deo,
nihil perdat relegio, ut status conservatus tam patrum quam canonum nobis
proficiat ad cultum, vobis propagetur ad fructum. Christus vos dominus alat
regatque, regnum tribuens prolixiori vitaque conferat beatam.
|