Ante hos vero dies cum rex in oraturium domus Mariligensis
ingrederetur, viderunt pueri eius hominem ignotum eminus adstantem dixeruntque
ad eum: 'Quis es tu et unde venis, aut quod est opus tuum? Non enim a nobis
agnusceris'. Illo quoque respondente, quia: 'De vobis sum', dicto citius
eiectus extra oraturium, interrogatur. Nec mora, confitetur, dicens a
Fredegunde regina se transmissum ad interficiendum regem, dixitque: 'Duodecim
viri sumus ab ea transmissi, sex hic venimus, alii vero sex Sessionas
remanserunt ad decipiendum filium regis. Et
ego cum locum praestulans, ut regem Childeberthum in oraturio percutere
distinarem, timore perterritus, non deliberavi implere quod volui'. Haec cum dixisset,
confestim saevis datus suppliciis, diversos nominat socius. Quibus per loca
singula inquesitis, alios carceribus mancipant, alios manibus incisis
relinquunt, nonnullis nares auresque amputatis, ad ridiculum laxaverunt.
Plerique tamen ex vinctis suppliciorum genera metuentes, propriis se confodere
mucronibus, nonnulli etiam inter supplicia defecerunt, ut regis ultio patraretur.
|