Sunnigysilus vero iterum turmentis addicitur ac
cotidiae virgis lorisque caeditur; et conputriscentibus vulneribus, cum primum,
decurrente pure, coepissent ipsa vulnera claudi, iterum renovabatur ad poenam. In his tormentis non solum de morte Chilperici regis,
verum etiam diversa scelera se admisisse confessus est. Inter quas confessionis
addedit etiam, Egidium Remensim episcopum socium fuisse in illo Rauchingi,
Ursionis ac Berthefredi consilio ad interficiendum Childeberthum regem. Nec
mora, rapitur episcopus et ad Metensim urbem, cum esset valde ab aegrotatione
longinqua defessus, adducitur; ibique sub custodia degens, rex episcopus
arcessiri ad eius examinatione praecepit, scilicet ut in initio mensis octavi
apud Viridunensim urbem adesse deberent. Tunc ab aliis sacerdotibus increpatus,
cur hominem absque audientia ab urbe rapi et in custodia retrudi praecipisset,
permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistulas, ut supra diximus, ad
omnis regni sui pontifices, ut medio mense nono ad discutiendum in urbe
supradicta adesse deberent. Erant enim pluviae validae, aquae inmensae, rigor
intolerabilis, dissolutae luto viae, amnis litora excidentes; sed praeceptione
regiae obsistere nequiverunt. Denique convenientes, pertracti sunt usque Metinsim
urbem, ibique et praefatus Egidius adfuit. Tunc rex inimicum eum sibi
regionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ex duce ad negutium diregit
prosequendo, cuius propositio prima haec fuit: 'Dic mihi, o episcope, quid tibi
visum fuit, ut, relicto rege, in cuius urbe episcopati honus fruebaris,
Chilperici regis amicitiis subderis, qui semper inimicus domino nostro rege
fuisse probatur, qui patrem eius interfecit, matrem exilio condemnavit regnumque
pervasit, et in his urbibus, quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine suo
dominio subiugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium praedia meruisti?' Ad haec ille respondit: 'Quod fuerim amicus regis
Chilperici, negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberthi
haec amicitia pullulavit. Villas vero, quas memoras, per istius regis chartas
emerui'. Tunc proferens easdem in publico, negat rex se haec largitum fuisse;
requesitusque Otto qui tunc refrendarius fuerat, cuius ibi subscriptio meditata
tenebatur, adfuit, negat se subscripsisse. Conficta enim erat manus eius
in huius praeceptionis scripta. In hac igitur causa primum episcopus fallax
repertus est. Post haec epistulae prolatae sunt, in quibus multa de inproperiis
Brunichildis tenebantur, quae ad Chilpericum scriptae fuerant, similiter et
Chilperici ad episcopum dilatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum,
quia: 'Si radix cuiuslibet rei incisa non fuerit, culmis, qui terris est
editus, non ariscit'. Unde prorsus manifestum est, ideo haec scripta, ut,
superata Brunichilde, filius eius obpremeretur. Negavit se episcopus has
epistulas vel misisse suo nomene vel suscipisse a rescriptum Chilperici. Sed
puer eius familiaris adfuit, qui haec notarum titulis per thomus chartarum conprehensa
tenebat, unde non dubium fuit resedentibus, haec ab eodem directa. Deinde
prolatae sunt pactiones quasi ex nomine Childeberthi ac Chilperici regis, in
quibus tenebatur insertum, ut, eiecto Cunthchramno rege, hi duo reges inter se
eius regnum urbisque dividerint; sed negavit haec rex cum suo factum consilio,
dicens, quia: 'Tu commisisti patruos meos, ut inter illos bellum civile
consurgeret, unde factum est, ut commotus exercitus Bituricas urbem pagumque
Stampensim vel Mediolanensim castrum adterrerent atque depopularent. In quo bellum multi interempti sunt, quorum, ut puto,
animae erunt Dei iudicio de tuis manibus requirendae'. Haec episcopus negare
non potuit. Scripta enim ista in regestum Chilperici regis in unum scriniorum
pariter sunt reperta ac tunc ad eum pervenerunt, quando, interempto Chilperico,
thesauri eius de Calensi Parisiacae urbis villa ablati ad eundem dilati sunt.
Cumque de huiuscemodi causis altercatio diutius traheretur, adfuit et abba
Epifanius basilicae sancti Remegii, dicens, quod duo milia aureorum speciesque
multas pro conservanda regis Chilperici amicitia accepisset. Adsteteruntque
etiam et legati, qui cum eodem ad memoratum regem fuerant, dicentes, quia:
'Nobis relictis, solus cum eodem diutius collocutus est; de quibus verbis nihil
intelleximus, nisi supradicti excidii prosecutionem in posterum cognuscentes'.
Haec eo negante, abba, qui fuerat semper in his consiliorum archanis particeps,
locum hominemque denominat, ubi et qui aureos, quos diximus, detulisset, et
qualiter de excidio regionis ac regis Gunthchramni conventum fuerat, ut gestum
est, ex ordine denarravit. Quae et ille convictus deinceps est confessus. Haec
audientes episcopi, qui evocati fuerant, et in tantis malis sacerdotem Domini
contuentes fuisse satellitem, suspirantes de his triduani temporis spatium
deprecantur tractandi, scilicet ut forsitan resipiscens Egidius ullum modum
repperire possit, per quem se ab his noxis, quae ei obiciebantur, excusare
valeret. Sed inluciscente die tertia, convenientes in eclesia, interrogant
episcopo, si aliquid excusationis haberet, ediceret. At ille confusus ait: 'Ad
sententiam dandam super culpabilem ne moremini; nam ego novi, me ob crimen
maiestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem huius regis matrisque
eius abii, ac per meum consilium multa fuisse gesta certamina, quibus nonnulla
Galliarum loca depopulata sunt'. Haec episcopi audientes ac lamentantes fratres
obproprium, obtenta vita, ipsum ab ordine sacerdotali, lectis canonum
sanctionibus, removerunt. Qui statim ad Argentoratinsim urbem, quam nunc
Strateburgum vocant, deductus, exilio condemnatus est. In cuius locum Romulfus,
filius Lupi ducis, iam presbiterii honore praeditus, episcopus subrogatus est,
Epifanio abbatis officio, qui basilicae sancti Remegii praeerat, remoto. Multa
enim auri argentique in huius episcopi regestum pondera sunt reperta. Quae
autem de illa iniquitatis militia erant, regalibus thesauris sunt inlata; quae
autem de tributis aut reliqua ratione eclesiae inventa sunt, inibi relicta.
|