Filii autem ipsius
Waddonis per Pectavum vagantes, diversa committebant scelera, homicidia
furtaque nonnulla. Nam inruentes ante hoc tempus super negutiatores, sub noctis obscuritate
eos gladio trucidant abstuleruntque res eorum; sed et alium tribunitiae
potestatis virum circumventum dolis interfecerunt, deripientes res eius. Quod
cum Macco comes reprimere niteretur, hi praesentiam expetunt regis. Eunte autem
comite, ut debitum fisco servitium solite deberet inferre, adfuerunt et hi
coram rege, offerentes balteum magnum ex auro lapidibusque pretiosis ornatum
gladiumque mirabile, cuius capulum ex gemmis Hispanis auroque dispositum erat. Cumque rex haec scelera, quae audierat, ab his cognovisset
manifestissime perpetrata, vinci eos catenis praecepit ac turmentis subdi. Qui
dum torquerentur, thesaurus patris absconditus, quos de rebus Gundovaldi
superius memorati pater diripuerat, revelare ceperunt. Nec mora, directi viri
ad inquerendum inmensam multitudinem auri argentique ac diversarum specierum et
auro gemmisque exornatarum reppererunt, quod thesauris regalibus intulerunt. Post haec, seniore
capite plexo, iuniorem exilio damnaverunt.
|