Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
22. De interitu Chulderici Saxonis.
Chuldericus vero
Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones multaque alia inproba, quae
gessit, ad Ausciensim urbem, in qua possessio uxores erat, abiit. Cumque rex,
auditas eius inprobitates, iussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus
est vino, ut, ab eo suffocatus, mortuus in strato suo repperiretur. Adserebant
enim in illud superius scelus nominatum, quod sacerdotes Domini in basilicam
sancti Helari per Chrodieldem caesi sunt, hunc fuisse signiferum; ultusque est
Deus, si ita est, iniuria servorum suorum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |