Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
23. De signis et dubietate paschae.
In hoc autem anno
tanta terras nocturno tempore splendor inluxit, ut mediam putares diem; sed et
globi similiter ignei per noctis tempore saepius per caelum cucurrisse
mundumque inluminasse visi sunt. Dubietas pascae fuit ob hoc, quod in cyclum
Victuri luna XV. pascham scripsit fieri. Sed ne christiani ut Iudei sub hac
luna haec solemnia celebrarent, addidit: Latini autem luna XXII. Ob hoc multi
in Galliis XV. luna celebraverunt, nos autem XXII. Inquesivimus tamen
studiosae, sed fontes Hispaniae, quae divinitus implentur, in nostrum pascha
repleti sunt. Terrae motus factus est magnus XVIII. Kalendas mensis V., die
IIII., prima mane, cum lux redire cepisset. Sol eclypsin pertulit mense VIII.
mediante, et ita lumen eius minuit, ut vix, quantum quintae lunae cornua
retinent, ad lucendum haberet. Pluviae validae, tonitrua in autumno gravia,
aquae autem nimium invaluerunt. Vivariensim Avennicamque urbem graviter lues
inguinaria devastavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |