Anno igitur XVI. Childeberthi,
Gunthchramni autem XXX. regum quidam episcopus de transmarinis partibus ad
Toronicam urbem advenit nomine Symon. Hic nobis eversionem Anthiociae urbis
enuntiavit, adserens se de Arminia in Persida captivatum fuisse. Rex enim
Persarum, inrupto Arminiorum termino, praedas egit eclesiasque igne succendit
et hunc sacerdotem cum populo suo, ut diximus, captivum abduxit. Tunc etiam et
basilica sanctorum quadraginta octo martyrum, de quibus in libro Miraculorum
memini, qui in illa regione passi sunt, obpleta ligni congeriae, pice
tergoribusque suellinis inmixtis, subpositis ardentibus facibus, succendere
nisi sunt; sed nequaquam ab igne apparatum incendii conpraehendit, sicque
videntes magnalia Dei, recesserunt ab ea. Audita autem quidam episcopus istius
memorati sacerdotes abductionem, direxit pretium per homines suos ad regem
Persarum. Quod ille susceptum, relaxavit a servitutis vincolum episcopum istum.
Ex his ergo discedens regionibus, Gallias est adgressus, ut aliquid
consolationis a devotis acceperet; qui nobis, ut praefati sumus superius, haec
retulit: Homo erat in Anthiocia valde devotus in elymosinis, coniugem ac
liberos habens, nec umquam ei in omni vita sua dies praeteriit, postquam
quiddam proprium habere coepit, quod sine paupere aepulum praelibasset. Hic una
die, cum circuisset urbem usque ad vesperum et repperire non potuisset egenum,
cum quo cybum capere possit, egressus foris portam, cum nox inrueret, repperit
virum in veste alba cum duobus aliis stantem, quem aspiciens, quasi Loth ille
antiqua memoratus historia, terrore suffusus, ait: 'Et forsitan peregrinus est
dominus meus, dignetur accedere ad domum servi sui, et sumpto aepulo, quiescite
in strato; mane autem proficiscimini viam, quam volueritis'. Cui ille, qui erat senior, tenens sudarium in manu
sua, ait: 'Non poteras, o homo Dei, cum Simeone vestro hanc urbem salvare, ne
subverteretur?' Et elevans manum, excussit sudarium quod tenebat super
medietatem urbis, et statim conruerunt omnia aedificia vel quodcumque ibi
structum fuit; ibique obpressi sunt senes cum infantibus, viri cum mulieribus,
atque uterque sexus interiit. Quod ille cernens, tam de persona viri quam de sonito
ruinae hebes effectus, ruit in terram et factus est velut mortuus. Elevansque
iterum vir ille manum cum sudarium quasi super aliam medietatem urbis,
adprehensus est a duobus sociis, qui cum eo erant, atque obsecratus
terribilibus sacramentis, ut indulgeret medietatem urbis, ne rueret;
mitigatusque a furore, sustenuit manum suam, atque elevans hominem, qui
corruerat in terram, ait: 'Vade ad domum tuam. Ne timeas! Filii enim tui cum
uxore et omni domo tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit; costodivit enim
te oratio assidua et elymosinae, quas cotidiae exercis in pauperes'. Et haec
dicens, discesserunt ab oculis eius nec ei apparuerunt ultra. Ille autem
regressus in urbe, repperit urbis medietatem dirutam atque subversam cum
hominibus pecoribusque, ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt
mortui, pauci debilitate reperti sunt vivi. Verumtamen
nec illa cassata sunt, quae viro huic ab ipso, ut ita dicam, angelo Domini sunt
effata. Nam veniens, omnem domum suam incolomem repperit, tantum funera
propinquorum, quae in aliis domibus effecta fuerant, lamentabat, protexitque
eum in medium iniquorum dextera Domini cum domo sua, salvatusque est a
periculis mortis ac velut memoratus Loth quondam in Sodomis.
|