At in Galliis Masiliensim provintiam morbus saepe
nominatus invasit. Andecavos, Namneticos atque Cenomanicos valida famis
oppressit. Initia sunt enim haec dolorum iuxta illud quod Dominus ait in
euangelio: Erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca; et exurgent
pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et prodigia in caelo, ita ut
electos in errore mittant, sicut praesenti gestum est tempore. Quidam enim ex
Biturigo, ut ipse postmodum est professus, dum saltus silvarum ingressus ligna
caederet explendam operis cuiusdam necessitatem, muscarum eum circumdedit
examen, qua de causa per biennium amens est habitus; unde intellegi datur,
diabolici emissionis fuisse nequitiam. Post haec, transactis urbibus
propinquis, Arelatensim provintiam adiit ibique indutus pellibus quasi
relegiosus orabat. Ad quem inludendum pars adversa divinandi ei tribuit
facultatem. Ex hoc, ut in maiori
proficeret scelere, commotus a loco, provintiam memoratam deserens, Gabalitanae
regiones terminum est ingressus, proferens se magnum ac profiteri se non
metuens Christum, adsumptam secum mulierem quendam pro sorore, quam Maria
vocitari fecit. Confluebat ad eum multitudo populi, exhibens infirmos, quos
contingens sanitati reddebat. Conferebant etiam ei aurum argentumque ac
vestimenta hi qui ad eum conveniebant. Quod ille, quo facilius seduceret,
pauperibus erogabat, prosternens se solo, effundens orationem cum mulierem
memorata, et surgens se iterum a circumstantibus adorare iubebat. Praedicebat
enim futura et quibusdam morbus, quibusdam damna provenire denuntiabat, paucis
salutem futuram. Sed haec omnia diabolicis artibus et praestigiis nescio quibus
agebat. Seducta est autem per eum multitudo inmensa populi, et non solum
rusticiores, verum etiam sacerdotes eclesiastici. Sequebantur autem eum amplius
tria milia populi. Interea coepit quosdam spoliare ac praedare, quos in itinere
repperisset; spolia tamen non habentibus largiebatur. Episcopis ac civibus moenas
mortis intentabat, eo quod ab his adorari dispiceretur. Ingressus autem
Vellavae urbis terminum, ad locum quem Anicium vocitant accedit et ad basilicas
propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurilio,
ibidem tunc consistentem episcopo, bellum inferret, mittens etiam ante se
nuntios, homines nudo corpore saltantes adque ludentes, qui adventum eius
adnuntiarent. Quod stupens episcopus, direxit ad eum viros strenuos,
inquerentes, quid sibi vellent ista quae gereret. Unus autem ex his, qui erat senior,
cum se inclinasset, quasi osculaturus genua eius ac discussurus viam illius,
iussit eum adprehensum spoliari. Nec
mora, ille, evaginato gladio, in frustra concidit, ceciditque Christus ille,
qui magis Antechristus nominare debet, et mortuus est; dispersique sunt omnes,
qui cum eo erant. Maria autem illa suppliciis dedita, omnia fantasmata eius ac
praestigias publicavit. Nam homines illi, quos ad se credendum diabolica
circumventione turbaverat, numquam ad sensum integrum sunt reversi, sed hunc
semper quasi Christum, Maria autem illa partem deitatis habere profitebantur.
Sed et per totas Gallias emerserunt plerique, qui per has praestigias
adiungentes sibi mulierculas quasdam, quae debacchantes sanctos eos
confiterentur, magnus se in populis praeferebant; ex quibus nos plerosque
vidimus, quos obiurgantes revocare ab errore nisi sumus.
|