Post haec autem legatos ad Gunthchramnum regem mittit,
dicens: 'Proficiscatur dominus meus rex usque Parisius, et arcessitu filio meo,
nepote suo, iubeat eum baptismatis gratia consecrare; ipsumque de sancto
lavacro exceptum, tamquam alumnum proprium habere dignetur'. Haec audiens rex,
commotis episcopis, id est Aetherium Lugdonensim, Siacrium Agustidunensim
Flavumque Cavillonensim vel reliquis, quos voluit, Parisius accedere iubet,
indecans se postmodum secuturum. Fuerunt etiam ad hoc placitum multi de regno
eius tam domestici quam comites ad praeparanda regalis expensae necessaria. Rex
autem, deliberatione acta, ut ad haec deberet accedere, pedum est dolore
prohibitus. Postquam autem convaluit, accessit Parisius, exinde ad Rotoialinsim
villam ipsius urbis properans, evocato puero, iussit baptisterium praepararis
in vico Nemptudoro. Dum autem haec agerentur, legati Childeberthi regis
accesserunt ad eum, dicentes: 'Non enim ista nuper nepote tuo Childebertho
pollicitus eras, ut cum inimicis eius amicitias conlegaris. Sed in quantum
cernimus, nihil de promissione tua custodis, sed potius quae promiseras
praetermittis et puerum istum in urbis Parisiacae cathedram regem statues. Iudicavit enim Deus, quia non reminisceris, quae ultro
pollicitus es'. Haec his dicentibus, rex ait: 'Promissionem, quam in nepotem meum
Childeberthum regem statutam habeo, non obmitto. Nam illum non oportet
scandalizare, si consubrinum eius, filium fratris mei, de sancto suscipiam
lavacro, quia hanc petitionem nullus christianorum debet abnuere. Eamque ego, ut Deus manifestissime novit, non
calliditate aliqua, sed in simplicitate puri cordis agere cupio, quia offensam
Divinitatis incurrere formido. Non est enim humilitas genti nostrae, si hic a
me excipiatur. Si enim domini proprios famulos de sacro fonte suscipiunt, cur
et mihi non liceat propinquum parentem excipere ac filium facere per baptismi
gratiam spiritalem? Abscedite nunc et nuntiate domino vestro: ìPactionem, quam
tecum pepigi, custodire cupio inlibatam; quam si tuae conditionis noxa non
obmiserit, a me prorsus omitti non queit"'. Et haec dicens, legatis
discedentibus, rex accedens ad lavacrum sanctum, obtulit puerum ad baptizandum.
Quem excipiens, Chlotharium vocitari voluit, dicens: 'Crescat puer et huius sit
nominis exsecutur ac tale potentia polleat, sicut ille quondam, cuius nomen
indeptus est'. Quod misterium celebratum, invitatum ad epulum parvolum multis
muneribus honoravit. Similiter et rex ab eodem invitatus, plerisque donis
refertus abscessit et ad Cavillonensim urbem redire statuit.
|