Incipiunt de
virtutibus vel de transitu Aredii abbate , qui hoc anno terras relinquens,
vocante Domino, migravit ad caelum. Lemovicinae urbis incola fuit, non
mediocribus regiones suae ortus parentibus, sed valde ingenuis. Hic Theodoberto
regi traditus, aulicis palatinis adiungitur. Erat enim tunc temporis apud
urbem Trivericam vir eximiae sanctitatis Nicetius episcopus, non solum in
praedicatione admirabilis facundiae, verum etiam in operibus bonis ac
mirabilibus celeberrimus habebatur in plebe. Qui intuens puerum in regis palatio, nescio quid in vultu eius cernens
divinum, praecepit ei se sequi. At ille, relicto regis palatio, secutus est
eum. Cumque ingressi in cellulam, de his quae ad Deum pertinent
confabularentur, expetiit adulescens a beato sacerdote se corrigi, ab eo
edoceri, ab eo inbui ac in divinis voluminibus ab eodem exerceri. Cumque in
huius studii flagrantia cum antestete memorato degeret, tonsorato iam capite,
quadam die, psallentibus clericis in eclesia, discendit columba e camera, quae
leviter volitans circa eum, resedit super caput eius, illud indicans, ut
opinor, eum Spiritus sancti gratia iam repletum. Quam cum ille non sine pudore
conaretur abegere, haec paululum circumvolans, iterum super capud eius aut
super scapulam resedebat; quae non modo ibi, sed etiam, cum in cellulam
episcopi ingrederetur, iugiter comitabatur cum eo. Quod per dies plurimos
factum non sine admirationem episcopus intendebat. Exinde vir Dei, Spiritu, ut
diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defunctis,
regreditur, consolaturus Pelagiam genitricem, quae nullum parentem praeter hanc
sobolem spectabat. Deinde cum ieiuniis atque orationibus vacabat, deprecatur
eam, ut omnis cura domus, id est sive correctio familiae sive exercitio agrorum
sive cultus vinearum, ad eam aspiceret, ne huic viro aliquod accideret
inpedimentum, quo ab oratione cessaret, unum sibi tantum privilegium vindicans,
ut ad ecclesias aedificandas ipse praeesset. Quid plura? Construxit templa Dei
in honore sanctorum, expediitque eorum pignera ac ex familia propria tonsoratos
instituit monachos cenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam
Basilii vel reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt,
celebrantur regulae, beata muliere victum atque vestitum singulis ministrante.
Nec minus haec tamen inpedita hoc onere in Dei laudibus perstrepebat, sed
assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper orationem Domino, tanquam odorem
incensi acceptabilis offerebat. Interea ad sanctum Aredium coeperunt infirmi
confluere, quos, manus singulis cum crucis vexillo inponens, sanitati reddebat.
Quorum si singillatim nomina scribere velim, nec numerum percurrere valeo nec
vocabula memorare; unum tantum novi, quod quicumque ad eum aeger advenit sospes
abscessit. De maioribus quoque miraculis parva proponimus. Iter quodam tempore
cum genetrice dum ageret et sancti Iuliam martyris ad basilicam properaret,
venerunt vespere in quodam loco. Erat autem locus ille aridus et absque fluentis
currentibus infecundus. Dixitque ad eum
mater eius: 'Fili, aquam non habemus, et qualiter hic nocte praesenti quiescere
possumus?' At ille prostratus in oratione, diutissime preces fudit ad Dominum
et, erigens se, defixit virgam in terram, quam manu gerebat, eamque cum bis aut
tertio in giro vertisset, ad se laetus extraxit; moxque unda aquae secuta est
tam valida, ut non solum ipsis de praesenti, sed etiam pecoribus affatim
deinceps pocula ministraret. Nuperrimo autem tempore iter carpens, nimbos ad eum
pluviae advenire coepit; quem ille cernens, paululum super equum, quem sedebat,
caput inclinans, manus extendit ad Dominum. Consummata
oratione, divisa est nubis in duabus partibus, ac in circuitu eorum immanis
descendit pluvia; super eos tamen nulla, si dici fas est, stillicidii gutta
descendit. Wistrimundi quoque cognomento Tattonis civis Turonici dentes gravem
inferebant dolorem, ex quo etiam maxilla intumuerat. Quod cum beato viro questus
fuisset, manum super locum doloris inposuit, statimque dolor fugatus nusquam
deinceps ad iniuriam hominis excitatus est. Haec ipse qui passus est rettulit.
De his vero signis, quae per virtutem sancti Iuliam martyris Martinique
confessoris beati in eius manibus Dominus operatus est, pleraque in libris
Miraculorum, sicut ipse effatus est, scripsimus. Post has vero et multas alias
virtutes, quas, Christo cooperante, complevit, advenit Turonus post
festivitatem sancti Martini, ibique paululum commoratus, dixit nobis, se haud
longaevo tempore adhuc in hoc mundo retineri aut certe velocius dissolvi; et
vale dicens, abscessit, gratias agens Deo, quod, priusquam obiret, sepulchrum beati
antistitis osculare promeruit. Cumque ad
cellulam suam accessisset, testamento condito, ordinatis omnibus ac sancto
Martino Hilarioque antistitibus heredibus institutis, aegrotare coepit ac
desentiriae morbo gravari. Sexta quoque aegrotationis eius die mulier, quae ab
spiritu inmundo saepius vexata a sancto emundari non poterat, ligatis per se a
tergo manibus, clamare coepit ac dicere: 'Currite cives, exsilite populi, exite
obviam martyribus confessoribusque, qui ad excessum beati Aredii conveniunt. Ecce!
adest Iulianus a Brivate, Privatus ex Mimate, Martinus a Turonus Martialisque
ab urbe propria. Adest et Saturninus a Tholosa, Dionisius ab urbe Parisiaca,
nonnulli et alii, quos caelum retinet, quos vos ut confessores et Dei martyres
adoratis'. Haec cum in exordio noctis clamare coepisset, a domino suo revincta
est; sed nequaquam potuit continere. Quae rumpens vincula, ad monasterium cum
his vocibus properare coepit; moxque beatus vir spiritum tradidit, non sine
testimonio veritatis, quod sit susceptus ab angelis. Mulierem quoque in
exequiis suis cum alia muliere nequitiori spiritu vexata, ut est sepulchro
tectus, a nequitia infesti daemonis emundavit. Et credo, ob hoc Dei nutu easdem
in corpore positus non potuit emundare, ut exequiae illius hac virtute glorificarentur.
Post celebrato vero funere mulier quaedam rictu patulo sine vocis officio ad
eius accessit tumulum, quod osculis delibato, elocutionis meruit recipere
beneficium.
|