Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
12. De captivitate populi Israhelitici et generationebus usque David.
Post cuius transitum, dum praecepta divina
postponunt, saepe in alienigenarum servitio subiugantur. Sed cum conversi
ingemiscunt, tribuente Domino, per virorum fortium brachium liberantur. Post haec per
Samuelem regem, sicut reliquae gentes habent, a Domino postolant; accipiunt
primum Saul, deinde David. Ab Abraham ergo usque ad David generationes 14: id
est Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esdrom, Aram, Aminadab, Naason,
Salma, [Booz], Obeth, Iesse, David. David autem genuit Salamonem de Bersabee.
His per Nathan prophetam, fratrem suum, et matrem in regno evectus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |