Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
26. De Iacobo, Marco et Iohanne evangelista.
Tunc Iacobus, frater Domini, et Marcus
euangelista pro Christi nomine glorioso martyrio coronati sunt. Primus tamen
omnium hanc viam levita Stefanus [et] martyr intravit. Magna post Iacobi
apostoli necem Iudaeos calamitas adsecuta est. Nam adveniente Vispasiano et
templum incensum est, et sexcenta milia Iudaeorum eo bello gladio et fame
adfectae sunt. Domicianus autem secundus post Neronem in christianis saevit,
Iohannem apostolum in insolam Pathmos relegat in exilium et diversas
crudilitates in populus agitat. Post cuius mortem beatus Iohannis apostolus et
euangelista de exilio rediit; qui senex et plenus dierum perfectaeque in Deum
vitae vivens se deposuit in sepulchro. Hic
fertur non gustare morte, donec iteratis Dominus iudicaturus adveniat, ipso in
euangeliis ita dicente: Sic eum volo manere, donec veniam. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |