Sub Decio vero imperatore multa bella
adversum nomen christianum exoriuntur, et tanta stragis de credentibus fuit, ut
nec numerari quaeant. Babillas episcopus Anthiocinus cum tribus parvolis, id
est Urban, Prilidan et Epolon, et Xystus Romanae eclesiae episcopus et
Laurentius archidiaconus et Hyppolitus ob dominici nominis confessionem per
martyrium consummati sunt. Valentinianus et Novatianus maxime tunc heretiquorum
principes contra fidem nostram, inimico inpellente, crassantur. Huius tempore
septem viri episcopi ordenati ad praedicandum in Galliis missi sunt, sicut historia
passiones sancti martyres Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio et Grato
consolibus, sicut fideli recordationem retenitur, primum ac summum Tholosana
civitas sanctum Saturninum habere coeperat sacerdotem. Hic ergo missi sunt:
Turonicis Catianus episcopus, Arelatensibus Trophimus episcopus, Narbonae
Paulos episcopus, Tolosae Saturninus episcopus, Parisiacis Dionisius episcopus,
Arvernis Stremonius episcopus, Lemovicinis Martialis est distinatus episcopus. De his vero beatus
Dionisius Parisiorum episcopus, diversis pro Christi nomine adfectus poenis,
praesentem vitam gladio inminente finivit. Saturninus vero, iam securos de
martyrio, dicit duobus presbiteris suis: 'Ecce ego iam immolor et tempus meae
resolutiones instat. Rogo, ut, usque dum debetum finem impleam, a vobis
paenitus non relinquar'. Cumque conpraehensus ad Capitulium duceretur, relictus
ab his, solus adtrahitur. Igitur cum se ab illis cerneret derelictum, orasse
fertur: 'Domine Iesu Christe, exaudi me de caelo sancto tuo, ut numquam haec eclesia
de his civibus mereatur habere ponteficem in sempiternum'. Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse
cognovimus. Hic vero tauri furentes vestigiis allegatus ac de Capitulio
praecipitatus, vitam finivit. Catianus vero, Trophimus Stremoneusque et Paulos
atque Marcialis, in summa sanctitate viventes, adquisitus eclesiae populos ac
fidem Christi per omnibus dilatatam, felice confessione migrarunt. Et sic tam isti per
martyrium quam hii per confessionem relinquentes terras, in caelestibus pariter
sunt coniuncti.
|