De horum vero discipulis quidam Bituricas
civitatem adgressus, salutare omnium, Christum dominum populis nuntiavit. Ex
his ergo pauci quodadmodo credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt,
et qualiter ecclesiam construant vel omnipotenti Deo sollemnia caelebrare
debeant, inbuuntur. Sed illis parvam adhuc aedificandi facultatem habentibus,
cives cuiusdam domum, de qua ecclesiam faciant, expetunt. Senatores vero vel
reliqui meliores loci fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui vero
crediderant ex pauperibus erant, iuxta illud Domini quod Iudaeis exprobrat,
dicens: Quia meretrices et publicani praecedunt vos in regno Dei. Hi vero, non
obtentam a quo petierant domum, Leocadium quendam et primum Galliarum
senatorem, qui de stirpe Vecti Epagati fuit, quem Lugduno passum pro Christi
nomine superius memoravimus, repererunt. Cui cum petitionem suam et fidem
pariter intimassent, ille respondit: 'Si enim domus mea, quam apud Bituricam
urbem habeo, huic operi digna esset, praestare non abnuebam'. Illi autem
audientes, pedibus eius prostrati, oblatis tricentis aureis cum disco argenteo,
dicunt eam huic ministerio esse condignam. Quod ille, acceptis de his tribus
aureis pro benedictione, clementer indulgens reliqua, cum adhuc esset in errore
idolatriae inplicitus, christianus factus, domum suam fecit aecclesiam. Haec
est nunc ecclesia apud Bituricas urbem prima, miro opere conposita et primi
martyres Stephani reliquiis inlustrata.
|