Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
33. De interitu Godigisili.
Post haec resumptis viribus, iam dispiciens rege
Chlodovecho tributa promissa dissolvere, contra Godigisilo fratrem suum
exercitum conmovet eumque apud Viennam civitatem inclusum obsidit. Verum ubi
minori populo alimenta dificere coeperunt, timens Godigiselus, ne ad se usque
fames extenderetur, iussit expelli minoris populi ab urbe. Quo facto, expulsus
est inter citeros artifex ille, cui de aquaeducto cura manebat. Ille vero
indignans, cur fuerit eiectus ab urbem cum ceteris, ad Gundobadum furibundus
vadit, indicans, qualiter civitatem inrumpens ultionem exerceret in fratre.
Illo quoque duci exercitum per aquaeducto directum, multis cum ferreis vectibus
praecidentibus, erat autem spiraculum illius lapide magno conclusum; quo cum
vectibus illis per magisterium artefecis repulso, civitatem introeunt, illisque
de muro sagittantibus, hi terga praeveniunt. Datum autem de medio civitatis sonum bucinae, obsedentes portas capiunt
apertisque pariter ingrediuntur. Cumque inter duas has acies populus urbis ab utroque
exercitu caederetur, Godegiselus ad eclesiam hereticorum confugit ibique cum
episcopo Arriano interfectus est. Denique
Franci, qui apud Godigiselo erant, in unam se turrem congregant. Gundobadus
autem iussit, ne unus quidem ex ipsis aliquid noceretur; sed adpraehensus eos
Tholosae in exilium ad Alaricum regem transmisit, interfectis senatoribus
Burgundionibusque, qui Godigiselo consenserant. Ipse vero regionem omnem, quod
nunc Burgundia dicitur, in suo dominio restauravit. Burgundionibus leges mitiores
instituit, ne Romanos obpraemerent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |